867
Arteriaca quomo¬
do fiant bepatica.
Electarium opia¬
tum.
Electarium ad
teri dolorem.
Tryphera.
610 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
quod tantùm incaluerit ad ignem, exhibeatur, praescribi etiam
tutò poterit ad vlcera vesicae, & renum. MATHETES, Ad alio¬
rumne membrorum dolores, quàm modò recitatorum electaria
ista opiata confici possunt? GERON, Vtique. nam ad iocinoris,
terique, & intestinorum affectus, veteres illa vsurparunt: rarò
autem, nisi cùm vehementissimus vrgeret dolor, & vires adhuc
constarent. id etiam hodie obseruandum esse censeo. MATHETE.
Quomodo autem arteriaca fiunt hepatica electaria? GERON, Si
ad vnciam confectionis, ponatur opij drachma, hoc pacto:
ELECTARIVM ARTERIACVM
ad iecoris dolorem ex frigore.
Pulueris confectionis dialaccae, vel diacurcumae, vncia:
pij drachma. Ex syrupo absinthij formetur electarium: vel puluis
aromatici rosati cum opio, & syrupo exhiberi potest.
ALIVD AD IECORIS DOLOREM
ex calore.
Pulueris electarij diatrion santalon, vel diarhodon Abba¬
tis vncia: opij drachma, cum syrupo ex absinthio subigatur, pare¬
turque electarium opiatum. Ad fluorem autem ventris dysente¬
ricum, ex ijs quae astringunt, resiccant, & stuporem inducunt pa¬
rari possunt ad hunc modum.
ELECTARIVM OPIATVM AD
dysenteriam.
Acatiae, hypocisthidos, carnium cotoneorum, thuris, gal¬
larum, singulae drachmae: corallij rubri vsti, & in aqua rosacea lo¬
ti, sesquidrachma: opij drachma. Excipiantur syrupo rosarum
siccarum, formeturque electarium satis spissum pilularum modo,
vel bolorum, vt deuorari possit.
OBSERVATIO.
In lienteria & diarrhęa non conueniunt haec, nisi vehemen¬
tes cruciatus adsint, quod rarò accidit. MATHETES, Quae vtero
dolenti ex vsu esse possunt? GERON, Tryphera magna cum opio:
qui verò illam absque hoc ad vterum praescribunt, id nulla ra¬
tione, sed ignorantia faciunt: cum alia electaria exhibeant,
quae non minus quàm opium naturę aduersa recipiunt. Licet er¬
go Tryphera, quae opium recipit, in hoc affectu vti, aut alio ele¬
ctario ex calidis, quae flatus discutiunt: narcoticis autem, si do¬
lor adsit sine vlcere: vt in hoc, quod sequitur:
ELECTAQIVM AD VTERI DOLO¬
rem sine vlcere.
Castorei, myrrhę, croci, styracis, singulorum drachmae duę,
radi¬