1015
LIBER XI. 613
occupante, & cum luna iuncto, quod & à Serapio¬
ne simile narratur. Vtilem quoque aduersus ser¬
pertes imaginem effici posse Porphyrius autumat,
cum luna coelestem intrat serpentem, vel cum feli¬
citer aspicit, & multa, quae breuitati parentes
omittimus. Hic breuiter recensebimus operatio¬
nes, configurationesque debitas. Vt rem igitur ex¬
ordiamur, multiplici de causa ab antiquis scri¬
ptas reperimus, vti nostra se extendi potuit co¬
gnitio. Primò annulis claudebantur, vt tali lite¬
rae clauderentur sigillo, atque ex eo, qui literas da¬
bat, facies agnosceretur: quod Suetonius Tran¬
quillus de Augusto protulit, qui in diplomati¬
bus, libellisque & epistolis signandis vsus est
sphynge, mox Magni Alexandri imagine, nouis¬
simè sua Dioscoridis manu sculpta, qua signare
insequuri, quoque principes perseruerauerunt,
Idem Ouidius quoque retulit in Tristibus: Et sae¬
pè, quae apud nos reperiuntur, & in manus inci¬
dunt, diuersis hominum faciebus scriptae visun¬
tur, atque è Sardoniche potissimum fieri consue¬
uerunt, quòd solus ceram non conuellat. Repe¬
riuntur quoque contra diuersa accidentia scriptae,
& lapidum virtuti decentibus figurationibus cor¬
roboratae, vt potior viuidiorque existat lapidis
operatio: inter caetera enim, quae coelestes influ¬
xus recipere possent, idoneae sunt gemmae, nam
quamquam coelestibus muneribus capiendis du¬
riores videantur, vbi tamen accipiunt, tenacius,
& diutius retinent, quod Iamblico quoque pla¬
citum video. Sic saepè annulis, quibus insigniun¬
tur, & decorantur, obuersas inuenimus gemmas,
intus enim, quod nudam tangebat digiti carnem,
Q 3