1015
612 DE SECRETIS
Artes qui scripsit quas plebs Romana probauit:
Atque simul lapidum virtutes scripsit honestè,
Quorum qui noscit vires, plus diligit illos, Pri¬
mus ait versus quot habet sententia sensus.
Gemmarum sculptura.
Sic gemmis durum sculpendis effici ferrum:
Quisquis vult solito lapides irrumpere ferro, Hos
habeat ritus, vt acumen temperet eius Tempore
quo solito magis vtitur hircus amore. Solus
deps huius fit ad istos aptior vsus, Huius enim can¬
dens siquis pinguedine ferrum Extinguit, subitò
durescit acumine firmo. Idem.
De gemmarum viribus, & earundem
imaginibus.
Cum conspicerem, quos demonstrant effectus
gemmae, naturali euenire virtute, horis, configu¬
rationibus, & coelestibus characteribus adiutae.
corroborataeque cum lapidum vertuti conformibus,
signis describantur. Iam & ab antiquis. Iam ab
antiquis multę prosperitati relicte sunt, & praeter
missae, nec minimum in monstris interpretandis ea¬
rumque virtutibus intelligendis recentior insudat
aetas, sed antè quàm quae dicendę sunt praecepe¬
ro, plurimos, qui horum meminerint, memoria
repeto. Ptolomaeus affert, huius seculi facies coe¬
lestibus vultibus subiectos esse, quibus mira sa¬
pientes operabantur, imagines construentes, &
describentes: & Halyaben Rhodam Sapientem
quendam Agyptium scorpionis sigillo thure im¬
presso sanasse, qui scorpionis morsu afflictaretur,
ille annulo scorpionis imaginem deferebat, & in¬
sculpi iusserat coeli medium, vel ortus cardinem
occu¬