1015
LIBER XI. 615
nibus auream, cupiens & bonum facere, nec po¬
test: sic in caeteris alijs sunt ascriptae, quas qui
quaesierit, eorum quaerat libros: longum enim,
& nimis fastidientis esset lectionis eorum opinio
nes recensere, quae & inter se diuersantur, ideò
diuersis, & varijs insculptae imaginibus repe¬
intur. Sunt & alij aliter operantes, rem enim
hominibus, & gestubus exprimunt, vt si, (gratia
exempli) amorem inducere cupiunt, dulces
complexus, gestus, & loquelas exprimunt, &
osculantes. At si odium vel iracundiam, terga
obuersantes, se insimul fugientes, & abhorren¬
tes: sic animi passiones omnes, quas inducere
exoptant, figuris exprimunt, sed lapidum virtu¬
ti conformibus, aptis quoque insculpunt figura¬
tionibus, quae quomodo aptari, & reperiri debe¬
ant, in sequentibus aperiuntur. Idem.
Quibus imaginibus effigiari debeant lapides.
vel gemmae.
Quae sint configurationes inscribendae ad coe¬
lestem fauorem aucupandum, reliquum est docea¬
mus, ipsis aptari quomodo debeant, ac oportunum
tempus eligendi normam. Amethysto foepè in¬
sculptus iuuenis reperitur caducifer, galeratus
& pedibus talaria, & manu aliquando sinistra
gallum tenens, quem Mercurium esse norunt
omnes, nec à lapidis virtute discordat, vnde
sapientiam, & intellectum gestantibus polli¬
cetur, & multa, cum versatilis sit eius natu¬
ra. Achati scripti scorpiones reperiuntur,
ranei serpentes, animalia caetera veneno¬
ra. nunc hominem serpentibus insidentem,
Q 4