1015
616 DE SECRETIS
quem serpentarium coelestem Aesculapium esse no¬
scunt, vnde veneno, & scorpionum morsibus me¬
detur, & Siculo nascitur Achate flumine, vbi ma¬
ximi gignuntur scorpiones, & per eos scorpionum
eius prouincię pestis extincta est, horumque virtu¬
te natura desectum rependit. Inscribitur & angifer
in haematite: legi enim Magos Persarum Regi suo
consuluisse, vt hunc lapidem ferret, & contra vene¬
num putant, vt Haly scribit. Iaspidi saepè leones,
galli, aquilae, trophęa, loricae, nunc Martem, nunc
armatu militem serpentes pedibus conculcantem.
& in collo scutum insculpunt, & lapidis duritiei
& virtuti respondentem hominem, saepè victorem,
belligerum, & inuictum reddunt. Nechepsos autem Rex
ad stomachi remedium, huius enim virtute vegeta¬
tur, draconem radios emittentem inscribi iussit. In
Magnete saepè cynosurae figura visitur, cum maxi¬
illius sideris amore detineri videant: contactu
enim ferrum ad illam vergit, ac compotem virum il¬
lius virtutis efficit, vtpote Saturnalis. In Seleni¬
te lapide semper lunae imago reperitur, & qui ar¬
genteo filo circumdatam tulerit, lunaris efficitur.
Saphyro variae inprimuntur animalium figurae,
vt eorum morsus sanet. Hyacintho fulgura, vt
ab eorum fragore gerentes reddat tutos. Corneo¬
lo variae diuersaeque ob variam, & diuersam
eius virtutem & operationem, qui lapis faci¬
lis est sculpturae, & inuentionis, vnde filios
Israel in deserto horum multudinem sculpsisse
fertur. Iam exempla retulimus, quomodo aptis
lapidum operationibus, aptae coelorum confi¬
gurationes scribi debeant. Sunt quoque qui
annullos. quibus clauduntur lapides, è metallis