1015
642 DE SECRETIS
quuntur trita in olla fictili lateribus conclusa, in¬
de sepelitur in oleo laurino per dies quindecim,
inde seruatur in sicco. Cardanus.
Aliter.
Si viui sulphuris, salnitri vocati repurgati pa¬
ri pondere, caphurae duplum, nouae calci addan¬
tur, ac omnia mortario conterantur, vsque adeò
tenuia, vt in aurum euolare possint, simul strictè
linteolo deligata, conuoluantur, testaceo vase
clausa, super illita argilla, feruenti desiccentur
Sole, figulorum imponatur fornaci, cumque fi¬
gulinum vas fuerit excoctum, in quo maxima
est adhibenda diligentia, in lapidis duritiem co¬
eunt, & rediguntur: extracta ad vsum ministran¬
tur. Porta.
Lapis Bufonis vt eliciatur.
Lapidem ex bufone (qui Gallis crapandina
vocatur) ad hunc modum eliciunt nonnulli. Bu¬
suo in quampiam caueolam cum panno puniceo
detruditur, Soli ardentissimo dies aliquot expo¬
nitur, ibique tantisper retorretur, ac siti excru¬
ciatur, donec onus capitis per os deponere, &
euomere cogatur: quod per medium caueae fora¬
men, vasculo supposito, excipi debet, vel aliter de¬
trahi, idque celeriter, ne ab eo resorbeatur. Sunt
qui paulo tutius ac facilius rem eam exequun¬
tur, bufonem pertuso, multis locis, fictili immit¬
tendo, & formicis depascendum in myrmecia
exponendo. Sic enim fit, vt exesa eius carne, la¬
pis ipse cum ossibus relinquatur: sicuti frequen¬
ter à nobis, & alijs plerisque expertum fuit. Mizaldus.
Bufonis