1015
LIBER XI. 641
comburatur materia: quibus deinde ablatis, in¬
uenies materiam lateritio colore, & perfectam. Quę
cum gutta aquae, vel sputo madefacta erit, statim
sulphure adhibito, flammam edit, quae flatu de¬
inde extinguitur. Alexius.
Alia faciendi ratio.
Sic aliter idem hoc efficies. Sumatur magne¬
tis lapidis praenarrata calx, salnitri saepè purga¬
ti quadruplum, aequali pondere caphura, viui sul¬
phuris ignem nondum experti & terebinthinae
resinae oleum, & vini faecis concretae, quas sem¬
per tartarum vocabimus. haec omnia mola, vel
pila trita cribrentur: quae infracta supersunt, de¬
nuò terantur, cribrenturque. insuper austeri vini
ardentem aquam paratam habeas, eamque infun¬
das, vt superemineat: vitreo vase condito, &
perculato, ne halitum expiret, fimo supponatur
duobus vel tribus mensibus, denis vicissim die¬
bus innouando, donec mellis crassamentum imi¬
tetur, nec vllum diuisionis iudicium praebeat,
flagranti inde carbone inferuescat, dum humidi¬
tas omnis euolet, & penitus siccata in lapidem
coeat. Si hoc cognoueris, vas frange, & exemptam
iterum terito compositionem, aqua vel humo¬
re aliquo leuiter superinfuso, flamma erigetur,
& inter omnes principem haec sibi vendicat lo¬
cum. Porta.
Lapis qui saliua accenditur
Constat ex libris tribus calcis viuae, picis grae¬
cae vncijs tribus, & Herculei lapidis vncia: co¬
S