1015
650 DE SECRETIS
transeuntes radij medij colore inficiantur, & (quod
in hoc plurimum conducit) oleo, vel omni quo vi¬
uit humido. immisceatur aerugo, vnà ritè teran¬
tur, vt humor fiat viridis, lichnius ex linteo colo¬
ris eiusdem, vel è gossipio paretur vncto, lampa¬
de in illa peruratur, oppositum feriens lumen, viri¬
de omne, & intuentium vultus ostentat. Porta.
Cubiculum aliaque omnia, vt nigra videantur.
Atramentum immisce oleo, fuliginem, vel simi¬
le: melius autem è Sepijs immissum atramentum:
nam lucernis admotum, si accenditur, atra lucet
flamma. Sic Anaxilaus ex atramento Sepiae astan¬
tes Aethioper reddebat, & nigros. Idem. Plura
de his quaere supra lib. 3.
DE SECRETIS HORTI.
CAP. II.
Hortis vt viridis & floridus fiat.
Floridus euadet hortus, si loto tusa, & in aquam
coniecta, cum resperseris. Aut foenogręco in aqua
trito sulcus irroraris. Aut asini caluariam in me¬
dium hortum deposueris. Vindanionius.
Viuae sepis extructio.
Opportuno tempore colligito rubi vastissimi,
quem caminum vocant, nec non paliuri semina ma¬
turissima: ad haec exhiacanthae fructus, & cum
erui farina ex aqua ad mellis crassitiem omnia
macerato: eaque miscellanea puteales, vel nauti¬
cos funes, aut alios veteres, detritos, ac iam pu¬
tre¬