LIBER
XII.
651
trescentes
imbuito,
&
ita
inducito,
vt
intra
illorum
fibras,
&
capillamenta
recepta
semina
seruari
pos¬
sint,
vsque
ad
verni
temporis
initia.
Quo
tempo¬
re
vbi
sepes
futura
erit,
duos
sulcos
à
se
duobus,
tribusuè
pedibus
separatos,
sesquipedali
altitu¬
dine
institue:
&
praedictos
funes
cum
impressis
seminibus
leui
terra
ibi
adobrue,
&
si
opus
fuerit,
identidem
irriga.
Ita
fiet
vt
intra
mensem,
plus
minus,
tenella
sentes
surgat,
ac
procedat.
Quae
adminiculis
adiuuanda
erit:
quibus
inter
se
perua¬
cua
sulcorum
spatia,
enata
coniungentur
spineta,
futura
horti
vel
agri
validissimum
munimentum,
&
aduersus
externas
iniurias
tutissimum
propu¬
gnaculum.
Alij
virgeam
sepem
spatio
quod
sulcis
interiacet
erigendam
praecipiunt:
quam
super¬
scendant
vtriusque
sulci
sentes,
&
habeant,
prius¬
quam
roborentur,
in
quo
conquiescant.
Alij
viuam
sepem
hunc
in
modum
erigunt.
Virgas
rubi
cras¬
siores
in
segmenta,
&
particulas
proscindunt,
eas¬
que
scrobibus
palmari
altitudine
apertis
sedulò
obruunt,
ac
quotidie
donec
germen
erumpat,
&
frondere
conspiciantur,
fossione
ac
rigatione,
si
tempus
inuitet,
nutriunt,
ac
resocillant:
&
ita
se¬
pem
validam,
tutam
ac
perennem
construunt,
&
ędificant.
Democritus,
Columella,
&
Diophanes.
Ad
mirabiles
extiuendas
sepes.
Si
plura
diuersi
generis
semina
cerae,
vel
tenaci
cuipiam
materiae
in
longitudinem
tenuiter
pro¬
tensae
incluseris,
ea
solo
optimè
stercorato
ac
sub¬
acto
commiseris,
mirabilis
ex
ea
congerie
pullu¬
labit
sepes.
Riegij
olitoris
hoc
artificium
&
expe¬
rimentum.
Mizaldus.