1015
654 DE SECRETIS
debet, sub finem autumni ante gelicidia pastine¬
tur. Et qui autumno oleribus, aut herbis vestien¬
dus erit aestatis initio conuertatur; vt hybernis fri¬
goribus, vel aestiuis Solibus (de magnis hortis lo¬
quor) gleba soluatur. Ad haec vt prauarum her¬
barum radices necentur. Cumque sationis appe¬
tet tempus, quod vnicuique regioni suum est ac
proprium, runcandus erit, ac prorsum exherban¬
dus hortus, deinde stercorandus. His peractis in
areas digeretur: quae ita informandae erunt, vt
runcantium manus ad dimidiam latitudinis par¬
tem facilè peruenire possint: ne dum herbas inu¬
tiles illae persequuntur, semina pedibus interim
proculcet olitor. Verum summè adnitendum erit,
vt sationi serenitas, & temporis clementia succe¬
dat. Nam fauente coelo, tepentibus locis, & à So¬
le illustratis citissimè prorumpunt, ac pullulant
semina: quibus aetas etiam nonnihil conferre solet.
Quapropter videndum erit, ne vetusta, exusta,
mista, emaciata, languida, aut adulterina sint se¬
mina. Quae dum proijcientur, boreales dies, ac
valdè frigidi vitabuntur. Nam in his, terram velu¬
ti horridulam & occlusam, semina aegrè recipere,
ac fouere manifestum est: diebus serenis ac tem¬
peratè calidis, contrà. Si verò timor fuerit ne fri¬
goribus, pruinis, ardoribusue perurantur, paleis
contegi poterunt: quibus transuersae virgae im¬
ponentur: & virgis arundines, aut sarmenta.
Sunt apud Graecos rerum agri scriptores, qui
sementem augescente Luna, à quarta scilicet
vsque ad plenam, facere consulant, dum sub
terra est. Alij securiorem viam excogitantes,
sationem praecocem non probant: quare in duo
& tria,