LIBER
XI.
655
&
tria,
&
quatuor
tempora
illam
patiuntur:
fu¬
turi
temporis
incertitudinem
hoc
modo
vitare
satagentes:
&
rusticanum
Columellae
adagium
in
memoriam
reuocantes.
Serere
ne
dubites.
O¬
portebit
igitur
eum
qui
seriam
olerum
plantatio¬
nem
instituit,
videre
vt
proba
sint
semina,
terra
a¬
pta,
stercus
bonum,
&
aqua
prompta.
Nam
pro¬
ba
semina,
quae
inde
generabuntur
similia
effi¬
cient:
terra
apta,
si
credita
optimè
seruabit,
ac
foe¬
cundabit:
stercus
succulentiorem
reddet
terram,
ad
haec
laxiorem,
vt
aquam
facilius
admittere
pos¬
sit,
quae
radicibus
impertiatur:
aqua
vero,
quasi
ex
vbere
omnia
alet,
ac
fouebit.
Mizaldus.
Secretum
pulcherrimum
pro
seruandis
in
terra
seminibus
absque
noxa.
Si
semina
terrae
mandanda
succo
semperuiui
paulò
ante
sationem
madefacta
fuerint,
ab
auibus
formicis,
agrestibus
muribus,
&
alijs
hortorum
praedonibus,
non
solum
illaesa
seruabuntur,
sed
quae
inde
nascentur,
etiam
praestantiora
euaden¬
tur.
Aphricanus.
Auxilium
aduersus
mala
omnia
&
mon¬
stra
hortensia.
Graeci
à
malis
omnibus
&
hortensibus
mon¬
stris
tuta
seruari
tradunt,
si
equae
aut
asinae
calua¬
ria,
sed
non
virginis,
intra
hortum
ponatur,
vel
in
eius
medio,
affixa
palo
erigatur.
Nam
quaecunque
specta¬
bit,
sua
praesentia
foecundabit,
&
illaesa
custodiet.
Rigationis
oportunum
tempus,
&
qualis
debet
esse
aqua.
Rigatio,
quae
Solibus
aestitis,
&
maximè
circa