867
Mithridatij com¬
positio.
Origo mithrida¬
datij.
Vires Mithrida¬
tij.
Mithridatum
quibus conueni¬
at.
618 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ptem: scinci drachmae duae, scrupulus: vini Chij, & mellis Attici
despumati singulorum quod satis est, hoc est librae sex, vncię tres
drachmae duae. MATHETES, Quomodo hoc antidotum parari
debet? GERON, Vt Theriaca. nam ijsdem ferè constat medica¬
mentis. multa autem hodie desiderantur, quae ad huiusmodi
compositiones pertinent, si modò veteres imitari velimus: quan¬
quam eorum loco quędam similis facultatis medicamenta substitue¬
possimus: nempe pro acoro, calamum aromaticum: pro folio, ma¬
cin: pro opobalsamo, oleum caryophillorum: pro vino Chio, ali¬
ud quoduis optimum: pro melle Attico, id quod ex Lituania
Dantiscum affertur. MATHETES, Vnde antidotum hoc nomen
accepit? GERON, AMithridate rege Ponti, & Bithiniae. MATHE¬
TES, Ad quos morbos valere dicis? GERON, Ad omnes ferè, qui¬
bus Theriaca auxiliari solet: nempe ad frigidos capitis, aurium,
oculorum, dentium, pulmonum, ventriculi, intestinorumque af¬
fectus, & ad stuporem, resolutionem, cephalaeam, hemicraniam,
insaniam, melancholiam, grauem auditum, visum obtusum, ocu¬
los lacrymantes, anginam, anhelationem, sputum sanguinis, in¬
flammationem pulmonis, laeuitatem intestinorum, & difficulta¬
tem, siue intus sumatur, siue extra applicetur: adhęc calculos com¬
minuit: menses ciet: vteri vitia corrigit: scirrhos & podagras di¬
scutit: venenatis serpentium ictibus, morsibusque canis rabidi¬
tum alterius ferae auxiliatur: febres quotidianas, & quartanas ex
vino, aut aqua, cui saluia, vel menta sit incocta, discutit, ante accel¬
sionem nucis auellanae instar exhibita, cocta iam humorum ma¬
teria: in alijs vesperi sumpta, vel admota. Prodest etiam in stoma¬
chum & thoracem defluxionibus, tabi, inflationibus ventris, &
coeliaco morbo: adhaec bonum corporis colorem conciliat: amis¬
sam cibi cupiditatem reuocat: languidos ex morbo reficit: diffi¬
cultatem vrinae lenit: melancholiam abigit: foetum mortuum ex
pellit: praesumptum à lethalibus pharmacis vniuersis, exulcera¬
tionibus, & abscessibus in alto corporis factis tuetur, medeturque.
MATHETES, Quibus naturis potissimùm conuenit? GERON,
Non pueris, neque adolescentibus, neque iuuenibus, sed medi¬
am, maioremque aetatem agentibus: idque ex vino, aut mul¬
so, si febri careant, rectè datur: ad iecoris autem obstructionem
febri coniunctam ex aqua, aut mulsa.
ALIA MITHRIDATII DESCRIPTIO AVCTO¬
re Democrate per Galenum aedita haec recipit.
Myrrhae Arabicae troglodytidis, croci, agarici, zinziberis,
cinamomi, nardi, thuris, thlaspeos, singulorum drachmae decem:
seseleos, opobalsami, iunci odorati floris, stoechados, costi, galba¬
ni, te¬