867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 617
ipsius exhiberi solet: interdum amplius. Cauendum etiam, ne re¬
cens, aut vetus nimium exhibeatur. Iongo enim tempore hoc an¬
tidotum concoquitur, nempe duodecim plurimum annis. valen¬
tius est anno quinto, sexto, & septimo: quando ad virulentas be¬
stias, aut canem rabidum, & pharmaca lethalia offertur in alijs
affectibus minus periculosis etiam sexaginarium satis esse po¬
terit. nam ad annos triginta efficax est. Recens ex opio ma¬
gnam refrigerandi vim obtinet: eóque tunc danda non est.
THERIACA DIATESSARON, HOC EST,
ex quatuor rebus confecta, auctore Mesuae.
Gentianae, myrrhae, baccarum lauri, aristolochiae rotundę,
singulorum partes aequales, hoc est, vnciae duae. Singulae contri¬
tae, mellis purgati, despumatíque quadruplicata portione exci¬
piuntur, coquunturque, vti conuenit. Alexandrinus pro myrrha
ponit chamaedryn: alij addunt ebur: vnde posset dici diapente,
quasi ex quinque rebus composita, veterinis seruandis saluberri¬
ma. Hanc agyrtae passim circumferunt, & pro magna Theriaca
venalem exhibent. MATHETES, Quibus vitijs succurrit? GERON,
Virulentorum morsibus, & venenis, cùm admota, tùm pota sub¬
uenit: item frigidis cerebri affectibus, conuulsioni caninae, reso¬
lutioni, morbo comitiali, ventriculi inflationi, & concoctionis
difficultati opitulatur: nec non iecoris obstructioni, & aquae in¬
ter cutem: item aduersus morsum scorpionis, & potionem ve¬
neni assumptam auxiliatur.
ANTIDOTVM MITHRIDATION
Andromacho auctore secundum Galenum.
Glycyrrhizae drachmae octo, & scrupulus: opij draclmae qua¬
tuor, & scrupulus: folij, nardi Celticę, seminis foeniculi, gentianę,
meu Athamantici, rosarum siccarum, cardamomi singulorum
drachmae quatuor: castorei, thuris, myrrhae, succi hypocistidos,
singulor undrachmę sex: polij, costi, seseleos, casiae, singulorundrach¬
mę, quinque & scrupulus: gallij drachmę quinque, sesquiscrupulus
nardi Indicae, marrubij, cypheos, florum iunci odorati, opopana¬
cis, terebinthinae singulorum drachmae sex, scrupulus: acori, phu
Pontici, hyperici, acatiae, gummi Arabici, carpobalsami, sagape¬
ni, singulorum drachmae duae: croci, cinamomi, zinziberis, sin¬
gulorum drachmae septem, & scrupulus: styracis drachmae quinque
scrupuli duo: seminis dauci drachmę sex & sesquiscrupulus: petro
selini, id est, seminis drachmae quatuor, & semissis, piperis longi
drachmae tres semissis: anisi drachmae tres: thlaspeos, opobalsa¬
mi, singulorum drachmae sex, scrupuli duo: galbani drachmae se¬
y
Theriaca diates¬
saron.
Theriacae vires.
Mithridatium an¬
tidotum.