1015
LIBER XII. 659
non erunt tempestates, vt Archibius ad Antiochum
Syriae regem scripsit, si obserata fictili nouo rube¬
ta, in medio horti, vel agri defodiatur. Per cuius
ambitum plerique etiam laurum multam, eam in rem
plantant. Alij aquilae pennas, aut vituli marini
pellem in medio horti, vel per quatuor eius angu¬
los suspendunt. Bulbus non sui corporis exigui¬
tate fulminis imperum euadit, sed aduersam & fulmi
Sictum retorquentem natura possidet. Ex Mizaldo.
Aduersus instantem pruinam, & rubiginem.
Si instanti & praeuisae rubigini ac pruinę obuiam¬
ire voles, paleas multas, si adsunt, aut horti vel
gri euulsas herbas, frutices, et spineta, pluribus locis
combures: maximè qua parte ventus spirabit: ita enim
impendens malum auerti scripsit Diophanes. Por¬
fumum trium cancrorum vstorum cum bubulo¬
vel caprino stercore, aut paleis, auxilium praesen¬
tissimum esse scripsit Apuleius. Plura de his vide¬
libro 9.
DE SECRETIS VESTIVM.
CAP. III.
Ad maculas omnis generis, ex vestibus,
pannisque delendas.
Accipe salis communis optimè triti, saponis ni¬
gri, singulorum quantum satis est: quibus optimè
mistis, maculę inungantur, deinde cum siccatę fue¬
rint primo lixiuio, deinde aqua tepida lauentur
& euanescunt. Alexius.
Ad maculas pannorum sericorum, & aliorum delendas:
Veruecis pedes anteriores in cinerem redigito, vt
fiat puluis, quo panni prius aqua madefacti asper¬
T 2