1015
660 DE SECRETIS
gantur, postea cum ad Sole siccati fuerint, iterum
qua humectentur, puluereque, vt prius aspergantur.
Quibus saepius iteratis, puluis optimè aqua ablu¬
atur, & sic absque dubio maculae euane scent. Idem.
Smegma, ad omnis generis maculas, ex
pannis delendas.
Accipe dimidium fel bubuli, albuminum ouorum
N. j. vel ij misceantur benè, addendo aluminis
sti libram vnam, pulueris ireos vnc. vj. salis contriti,
parum, & misce. Quo facto, addatur tantum saponis
albi, incisi, vel rasi, quantum ad globos effingendos
satis esse videatur, & siccentur in vmbra: quoniam
Sol ijs aduersatur. Quae si vendere volueris, aequa¬
li pondere eas conficito. Cùm autem maculas delere
voles, pannum prius aqua frigida humectato, fri¬
cando optimè iamdicto sapone, deinde aqua fri¬
gida abluatur. Quod si adhuc comparuerint ma¬
culae, siccetur pannus: deinde rursus, vt prius, la¬
uetur, & prorsus abstergentur. Idem.
Aliud.
Accipe Smegmatis albi Veneti libram vnam. Vi¬
telli ouorum N. vj. Salis triti cochleare dimidium,
succi berae quantum satis est. Misceantur & fiat
massa ad globos conformandos, qui in vmbra sic¬
centur. Quando autem vti voles, pannum aqua prius
abluito, deinde dicto sapone fricato, mox aqua
abluito, & adimentur. Idem.
Aliud.
Accipe smegmatis albi, rasi libram vnam, fellis,
hircini, vel bubuli, aluminis catini, singulorum vnc.
vnam, vitelli ouorum N. iij. cineris parum: misceantur
in mor¬