1015
LIBER XI. 665
communi abluantur. Si verò alterius coloris
fuerit pannus, eiusdem quoque coloris frustum
aliquod sumito, fiatque vt iam dictum est. Idem.
Ad oleum aliuduè pingue ex pannis sine
lotione tollenda.
Recipe ossa recta pedum veruecis, quot volue¬
ris, in figulina, vel lateraria fornace comburantur
optimè, fiatque puluis subtilissimus, qui prius ca¬
lefactus super maculas ponatur ad Solem, donec
nigrescat, quod vbi fieri videris, illicò abijcito,
nouumque imponito: idque toties facito, quoad vi¬
deris puluerem non iam nigrescere, atque sic ma¬
culae absque coloris detrimento delebuntur.
Idem.
Vestimenta ne tineae tangant.
Vestimenta ne tineae tangant, amurcam deco¬
quito ad dimidium, ea vngito fundum arcae, & ex¬
trinsecus, & pedes, & angulos. Vbi ea adaruerit,
vestimenta condito. Si ita feceris, tineae non no¬
cebunt. M. Cato.
Ad maculas nigras pellibus albis inducendas, vt Lco¬
pardi, vel Pantherae referant pelles.
Accipe lithargyri argenti Vnciam vnam, calcis
viuae Vncias duas, aquae mensuras tres. Miscean¬
tur, & ponantur ad ignem lentum, donec calefiant
tantùm, & non efferuescant, deinde ab igne au¬
ferantur, & misceantur, & fiat tinctura, qua pelles
penicillo, setis suillis confecto, maculae insper¬
gantur. Quo facto, siccentur ad Solem, deinde
T 5