466
DE
SECRETIS
virga
aliqua
percutiantur,
&
erit
factum.
Quod
si
maculae
non
probè
conspiciantur,
rursus
eadem
maculae
tingantur,
vt
prius,
&
voti
compos
fies.
Hic
color
perstat,
ac
pelles
odoratas
reddit.
Quod
si
&
capilli,
vel
barba
tingantur,
venusti
redden¬
tur.
Alexius.
Calcei
incoruptibiles.
Albertus
tradit
ad
compendium
rei
familaris
calceos
optimos,
&
pene
dixerim
incorruptibi¬
les
fieri
ex
corio
asinino
ea
parte
tergi,
qua
onera
baiulare
solet
asinus.
Nam
nullo
temporis
tractu
atteruntur:
neque
si
per
lapides
quis
perpetuò
ambulet,
aut
per
spinas:
nimia
tamen
vetustate
adeò
durescunt,
vt
fieri
non
possit,
quemadmo¬
dum
scripsit.
Cardanus.
DE
SECRETIS
FONTIVM
CAP.
IIII.
Putei
in
locis
maritimis.
vt
aquas
dulces
redent.
Munienda
sunt
putei
latera
perpetuo
opere:
quemadmodum
vbi
pilam
struimus
ad
pontes
super
fluuijs
fabricandos.
Defixis
namque
subli¬
cis
materiam
circumponimus,
vltra
quam
humo¬
rem
exantlamus.
Ita
fabris
cementa,
&
lapides,
medijs
vndis
circumfluentibus,
in
sicco
ponere
licet.
Operis
igitur
ratio
erit
haec.
Latissima
pri¬
mum
fossa
fiet:
puta,
ad
demetientem
lineam
pe¬
dum
centum,
palis
prius
defixis
quàm
longissi¬
mis.
Quod
limi
intra
valli
ambitum
fuerit,
extra¬
ctum
batillis,
aut
arutaenis,
aut
alijs
machinis
trans
palos
iacietur.
Ita
mare
submouebitur,
&
ab