111
CAPVT XV
bus exiccata. Sic sicca ut minor quam possi¬
bile sit inde fumus egrediatur. Ea nanque
eligamus odore suaui à natura dignifica¬
ta, ut iunipina, cupressina, laurina & hu¬
iuscemodi cum potiundi facultas dabitur.
Laudamus & salicina sicca, sicco loco
nata, quorum suauiorem facimus ignem
atque meliorem. Quercina autem sicca non
aspernanda sunt. Verum cum densiori sint
substantia ignem accendunt fortiorem.
Carbonum vero ignem non conmendo cum
à fumo pernitioso non absoluatur, quo
nunc epilepsiam, scotomiam, vertiginem,
quandoque apoplexiam generet, faciatque
mirum in modum spiritus animales sil¬
uestres esse. Sit autem suauis, clarus non
fumo assotiatus, ut actum. Sunt non nulli
ex fimo equi putrido & viua calce commix¬
ta cum aspersione aquae in fouea sic ignem facien¬
tes. Caeterique cum candelis, quę certe cęteris
meliores existunt, qui lignis in eius factione
non operantur. In huius autem factione diuersi di¬
uersos modos habent, quibus de cognitione
artis paruae et notitia.
Ciiij