111
QVINTVM
Qui uero de conficiendo uitro agnitionem
perfectam habent, eodem igne operentur. Sicque
in cęteris alchimiae effectibus esse debere
putabis. Neque tanta diuersitas surrexit ni¬
quod magna ignorantia abundauit. Sed
ad reliqua me conuerto.
Caput.vii. de signis demonstratiuis per¬
fectionis & complementi eius.
Cum autem sic nostra operatio
consummata erit, consequens est
ut aliquo cum signo eius com¬
plementum perfectionemque de¬
claremus. Duo equidem signa de boni¬
tate, ac eius complemento colligantur. Primum
enim est cum linius panus siue charta in
ea infusus à flama ignis illi appropinquata
subcenditur. Quae si secundo ei approxi¬
mabitur, comburet, quia aquam euanuisse de¬
monstrabitur. Hanc completam perfectamque
esse dicimus. Sicque sic approximata flammae
tantummodo succendetur, non combure¬
tur