867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 639
rum aquae intybi distillatitiae, tandem vasi reconditur ad vsum.
Datur scrupuli vnius, aut dimidij instar vel ex potione, vel in
lectarij liquidi, aut catapotiorum forma ante coenam, vel longis¬
simè ab illa. si ante hanc sumatur, vini cyathus, aut iusculum modi¬
cem coctum, & pinguetudinis expers superbibitur. Obstructiones
viscerum aperit: stomachum corroborat: humores melancholi¬
cos, aliosque noxios abigit: pectoris angustiae, tussi, morbo regio,
aquae subter cutem, colicae, febri quartanae, & pestilentiae mede¬
tur: aluus ne astringatur, prohibet. Atque haec de extrahendis
medicamentorum succis, tibi medicinam factituro in praesentia
satis esse poterunt, si elementorum quoque separationes didice¬
ris. MATHETES, Ex quotnam rebus fiunt? GERON, Ex decem po¬
tissimùm, si Paracelso, & alijs Chemicis fides est adhibenda: nem¬
pe, vel ex metallis, vel ex pyritide, vel ex lapidibus, vel ex rebus
oleosis, vel ex resinis, vel ex herbis, vel ex carnibus, vel ex liquori¬
bus vel ex rebus vitreatis, vel ex fixis, vt appellant. hęc autem vni¬
uersa sua quaeque ratione vel distillando, vel in calcem redigen¬
do, vel in altum eleuando ab elementis suis aëre, aqua, igne &
terra seiunguntur. MATHETES, Si quatuor elementa ex omni¬
bus istis separari elicique possunt, quomodo ex singulis rebus
tria illa principia, mercurium, sulfur, & salem fieri intelligam?
GERON, Non eo modo, quo naturalis insitus calor omnia & con¬
coquit, & distribuit: sed communi ferè distillandi, & calcinandi,
siue in cinerem redigendi artificio: vt superius in chelidonij essen¬
tia extrahenda audiuisti. Ex ligno hebeno in hunc modum pa¬
rantur. Lignum in scobes redactum ampullae imponitur, & hęc
operculo occlusa, in calida aqua, aut fimo equino diebus aliquot
maceratur: deinde liquor, igne modico distillatur, quem mercu¬
rium vocant. postea eadem ampulla cum ligno in cinerem loca¬
tur, & oleum, sulfur nuncupatum, igne paulo maiore extillatur:
quod per distillationem ex aqua calida ab omni crassa foetidaque
materia repurgatur vt decet. Postremò fęces ligni in cineres com¬
buruntur, qui vase vitreo excipiuntur, & peculiari alíquo humo Sal:
re affuso in loco calido per dies paucos macerantur, sic vt quoti¬
die commoueantur. posthęc sacculo inijciuntur, & tandiu perco¬
lantur lixiuij modo, donec nulla ampliùs acrimonia salis inesse ci¬
neri percipiatur. hoc lixiuium ampullae iterum infunditur, & pri¬
mùm ex balneo, deinde in sole distillatur, quoad omni humore
abstracto, sal appareat: quod vase vitreo reconditur, seruaturque
in loco calidiore ad vsum. MATHETES, Ad quid singulis vtimur?
GERON, Liquor cochlearis instar ex aquę fumarię vncijs duabus,
aut pluribus potui datur, ad vitiosos corporis humores, per cutis
z
Ex decem rebs
elementa separa.
tur.
Tria principia
ex rebus quonu¬
do parentur.
Liquor siue mer¬
curius.
Oleum siue sul¬
fur.
Sal.
Liquoris ligni
vsus.