867
Olei vsus.
Salis vsus.
Salla quomodo
parari debeant
Sales apud vete
ros etiam in vsis
fuere.
Salium vires.
Sali ligni quaiati
Salabsinthij.
Sal hypericonis,
Polypodij.
Genistae.
Anonidis.
Fabarum.
Sal sanguinis.
Humani.
Ceruini.
Hircini.
630 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
meatus discutiendos. Oleum vlceribus quae curari debent pri¬
us sale purgatis, inungitur. Salis scrupulus cum Theriacae semun¬
cia mixtus, scrupuli dimidij instar aliquoties pro medici iudi¬
cio exhibetur purgationis gratia.
OBSERVATIO.
Illud negligendum non est, vt ea ex quibus salia conficere stu¬
demus, probè in cinerem redigantur, sic tamen ne hic nimiùm
comburatur. quinetiam idem, si fieri potest, ex eiusdem rei aqua
propria maceretur, atque haec optimè percolando purgetur, ne
quid cinerum simul perfluat. Quòd si verò illa desit, alia distilla¬
ta, aut ipsius herbae siccae ex stillatitia maceratae dilutum substi¬
tuetur. Praeterea humor à sale per aquam feruescentem non stil¬
lari, sicuti nec ad eiusdem siccitatem in balneo extrahi debet: sed
vbi iam ad mellis spissitudinem peruenerit, totum eximendum, &
in sole, aut iuxta fornacem persiccandum erit, ne foetorem vrinae
acquirat. Postremò poterit idem modicè in igne aduri, deinde
aqua rosacea, aliaue humectari, & dissolui aliquoties, rursusque
exiccari, vel coagulari, donec albescat. atque hic generalis modus
est, per quem ex quibuslibet rebus liquores, olea, & salia parare
possumus. MATHETES, Veterésne etiam in morborum curatio¬
ne salibus vsi fuerunt? GERON, Vtique, non solùm simplicibus,
sed etiam compsitis, vt videre licet in compendio Galeni de The¬
riaca ad Pisonem: sicuti hodie quoque apud imitatores eius, va¬
rius illorum in medicina vsus inualuit. MATHETES, Nunquid
eandem omnia facultatem obtinent? GERON, Minimè: sed pro
rerum ex quibus fiunt, natura & praeparandi modo variant. alià
nanque per vomitum, alia per aluum: quaedam per vrinam, quędam
per sudorem corpus humanum aut purgant, aut imutant, aut corrobo¬
rant. Sic enim ex ligno guaiaco paratum luem veneream curat: sal ab¬
synthij febres pestilentes restinguit: aquam inter cutem educit: vri¬
nam mouet, ventriculum roborat. Sal hypericonis, & polypodij
pleuritidi prodest. genistae, anonidis, stipitum fabarum, & simili¬
um calculos comminuit, expellit, vrinaeque difficultati succurit.
Sic denique sal sanguinis humani, ceruini, & hircini renum, vesi¬
cae, articulorumque morbis, vt chiragrae, gonagrae, & podagrae
medentur. MATHETES, Omnibúsne ex rebus eodem modo, quo
ex ligno hebeno suprà indicasti, olea extillari, & in similem vsum
adhiberi solent?
OLEA DISTILLATA
GERON, Quanquam olea ex multis vno eodémque modo,
& ratione elici possint: aliter tamen ex aromatibus, aliter ex se¬
minibus