867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 661
turque lapilli vt antea: isque labor reiteratur, vsque dum nulli
ampliùs educantur. ac hi vasi imponuntur, lauantur, siccantur¬
que, & cum auro in tenuissima folia redacto subiguntur, mace¬
ranturque quemadmodum suprà de illis, qui ex vino parantur,
indicaui: parem nanque cum ijsdem vsum in Chemia habent. MA¬
THETES, Similine ratione, & modo reliquae genimae in liquores
rediguntur, quali margaritas, & corallia paulò antè parari dixisti?
GERON, Tres in omnibus resoluendis, ipsorumque magisterijs
parandis modi obseruantur. quanquam enim sarda, granatum, cya¬
neus, aliique eius generis lapides, similiter vt corallia in succum
solui possint: aliter tamen margaritarum, aliter coralliorum, ali¬
ter lapidum preciosorum resolutio habet. Inhorum namque si¬
cut etiam margaritarum solutione, non diuersi singulorum colo¬
res, aut obscuri, aut pellucidi, sed vnus in omnibus, nempe albus
aquae instar, nobis propositus esse solet. In corallijs autem, cùm
ipsa naturali colore perfundi videamus, horum quoque artifi¬
cium in eo tantùm consistit, vt ex solis essentia & tinctura sine vl¬
la corruptione extrahatur: quamobrem quòd haec superiùs eo¬
dem planè modo, quo vniones dissolui docuimus, de oleo seu li¬
quore solùm intelligi debet. MATHETES, Referas igitur nunc
quomodo lapides preciosi, seu gemmę in liquorem dissoluantur.
GERON, Primùm in puluerem redacti ad calcem rediguntur:
deinde eluuntur, exurunturque, posteà resoluuntur: Vt,
OLEVM CRISTALLORVM.
Crystalli subtilissimè conteruntur, & vel aequali nitri, vel
duplo sulfuris pondere commixti in calcem aduruntur: haec de¬
inde ex aqua pluuiali stillatitia lauatur aliquoties, rursúsque sicca¬
tur: posteà spiritu vini perfunditur maceraturque: tum extilla¬
tur rursus, & quod in fundo remanet, iterum calcinatur, lauatur,
distillaturque toties, donec in vino eliquescat niuis instar. tandem
incoquendo sal prouenit, quod in loco humido resoluitur in li¬
quorem: cuius drachma dimidia potui assumpta singulare est re¬
medium ad renum, & vesicae calculos atterendos, comminuendos,
expellendósque, & vrinam promouendam. Atque ad hunc mo¬
dum oleum ex omnibus gemmis paratur. ex sarda quidem & hę¬
matite ad sanguinis profluuia: exsapphyro, ad insaniam, pestilen¬
tiam, carbunculum, cordis palpitationem: ex granatis autem ad
tremorem eius, sputumque sanguinis. Aliâs crystallum in pulue¬
rem contritum cum duplo sulfuris pondere in calcem combu¬
runt, flammísque flagrantissimis laeuigant: deinde aqua vrticae
perfundunt, macerántque in fimo equino: postea distillant, & su¬
per faeces relictas recentem aquam vrticae fundunt, rursusque
Tres modi in sola
uendis gemmis
obseruandi.
Lapidum pretio¬
sorum solutio.