867
Oleum sulfuris
per campanam.
Aliud oleum su¬
furis.
Zalsamum ferri.
668 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
tis affectibus auxiliatur: elephantiasim eiusque species curat:
omnia membra conuulsa, & quouis alio modo laesa, vi sua pene¬
traroria, balsami naturalis instar restituit: quae alimentum non
sentiunt cum axungia humana, & oleo baccarum iuniperi inun¬
ctum iuuat: articulorum morbos abigit: vlcera maligna, & inue¬
terata intra dies paucos mitigat, persanatque.
Huic quoque illud succedit oleum, quod ex sulfure accenso
sub campana, vt appellant, elicitur hac ratione. Adsit patina ficti¬
lis vitreata, cui in medio eleuatae acuminataeque lamella ferri ro¬
tunda, non totam cooporiens patinam, imponi possit: huic dein¬
de sulfur igne laeuigatum, purgatumque, & in puluerem reda¬
ctum inijcitur: posteà vas aut vitreum, aut fictile vitreatum cam¬
panae modo formatum, in alto suspenditur filo: ita vt lamella cui
iniectum est sulfur, in medio libera consistat, & reliqua pars pati¬
vacua, liquorem ex suspenso instrumento stillantem excipiat,
relicto interstitio, quod exhalanti fumo satis esse possit. His ita
administratis, sulfur carbone candente accenditur, siniturque
dum peruratur: mox iterum paulatim super lamellam ponitur,
incenditurque vt antea: isque labor reiteratur tandiu, donec sul¬
furis librae tres, aut quatuor consumantur: atque tunc in loco hu¬
mido frigidóque seruantur, quoad nihil ampliùs olei extillet:
hoc mosco odorato imbuitur commendandi odoris gratia. qui¬
dam vas in quo haeret sulfur aqua vitae humectant, seponuntque
quò faciliùs effluat. Hoc oleum quatuor aut quinque granorum
instar, vel in liquida, vel in solida forma assumptum, omnibus
morbis tam calidis, quàm frigidis confert: dentes dealbat: vlce¬
ra gallica, sordidáque, gangraenas, verrucas, aliáque cutis vitia
contumacia compescit illitum.
Alio modo oleum ex sulfure conficitur, dum huius pulue¬
ris librae, silicum subtiliter detritorum librae duae admiscentur,
& ampullae incuruatae argilla obductae imponuntur, ignéque le¬
uissimo distillantur. hoc oleo in morbis frigidis, febribus putri¬
dis, quotidianis, tertianis, quartanis, nec non pestilentibus: item
in vulneribus, vlceribus: cerebri, omniumque viscerum, oris
ventriculi, pulmonum, iecoris, lienis, vteri, vesicae, & articulo¬
rum affectibus vtuntur. MATHETES, Quae ex ferro parantur re¬
media, ad internos corporis affectus?
OLEVM FERRI.
GERON, In ferro, siue chalybe vis balsami non parua con¬
sistit, si in resinam, siuè oleum rubicundissimum per aquam alu¬
minis redigatur: vel, si chalybs per acetum stillatitium laeuigetur
in puluerem croco similem: atque hinc sal armeniacus octies, aut
nouies