867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 669
nouies eleuetur: postea in oleum resoluatur, idémque aqua stilla
titia diligenter lauetur, dum dulcescat: hoc oleum etsi maiorem
in Chemia, quàm in medicina vsum habeat, feliciter tamen in
lui profluuijs etiam trium, aut quinque guttarum instar cum olei
nucis moscatae scrupulo dimidio, ex vino rubro potui datur. MA¬
THET. Quomodo ferrum lęuigatur, siue in puluerem redigitur?
FERRI PVLVIS.
GERON, In quinto huius Commentarij dialogo vulgarem
eius modum tradidimus: qui, licet tutò etiam, si probè purgetur,
dari possit, tamen cùm aquae validae spiritus difficulter separari,
ijdemque erodendi facultatem relinquere soleant, praestat scobem
chalybis subtilissimam, aqua fontana primùm à sordibus repurga¬
re, & exiccare: deinde in aceto fortissimo macerare diebus tribus
aut quatuor: postea exiccatam patinis fictilibus imponere, & in
fornace flammis flagrantissimis laeuigare, dum croci detriti in¬
star subtilis euaserit. Intereà verò patinam eximere, & quod iam
laeuigatum suprà apparet, penna modicè aufferre: mox illam ite¬
rum fornaci immittere conuenit. Quòd si hunc ferri puluerem
ad internum magis quàm externum vsum accommodare volue¬
rimus, tunc limaturam ex aqua fontana tantùm purgare, exicca¬
réque & laeuigare magis, quàm ex aceto priùs macerare prode¬
rit. Vtiliter vel ex liquore, vel conserua rosarum, ad sanguinis
per aluum, vteri fluorem, aliósque humorum defluxus datur. In
dysenteria etiam hoc modo, Croci ferri drachma: myrrhę drach¬
ma semis: croci orientalis scrupulus: haec simul in puluerem te¬
runtur, qui oleo nucis moscatae inficitur, exhibeturque duorum,
aut trium scrupulorum instar. In diarrhoea, ferri laeuigati drachma,
terrae sigillatae drachma semis: Theriacae optimae drachmae tres,
miscentur, datur drachma vna, aut duę ante cibum. In lienteria cha¬
lybis laeuigati drachmae duae, coralliorum rubrorum drachma
semis: Theriacae quod satis est excipiuntur, redigunturque in
lectarij formam, ex quo drachmae duae, vel tres, manè & vespe¬
ri dantur. Iam ad morbos tum suprà dictos, tum alios etiam cu¬
randos, praecauendósque singulariter essentia, siue tinctura ferri
laeuigati per vini spiritum extracta eleuatáque, conducit. MA¬
THETES, Nunquid etiam is praeparatus ferri puluis in vlceribus,
vulneribusque curandis adhibetur? GERON, Maximè, cùm ipsa
aut exiccare, aut glutinare volumus, vel per se inspergitur, vel vn¬
guentis, emplastris, aliísque pulueribus miscetur. cauendum au¬
tem diligenter est, ne antequam haec probè perpurgata fuerint,
illo vtamur. MATHETES, Quid de aere, siue cupro habes?
CC 3
Crocus ferri.
Croci martis
sus.
Tinctura croci
martis.