867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VII. 671
LAVDANVM MERCVRIALE.
GERON, In huius, sicut etiam aliorum transmutatione, to¬
ta ferè Chemiae familia iam multis seculis occupata fuit, eáque re¬
ficere conatur, in quibus natura ipsa deficit: quam certè nemo ita
vnquam imitari potuit, quin ab eius solertia aberrauerit. Quem¬
admodum autem hydrargyrum essentiae suae dissidio nobis in¬
fensum noxiumque existit: ita per ignem bene praeparatum, me¬
dicina quoque salutaris maximè esse solet. ac summum quidem
corporis humani expurgandi medicamentum est, quod ob ex¬
cellentiam laudanum mercuriale nominatur, & ab industrio Che¬
mico hoc modo parari potest. Hydrargyrum ex lixiuio coquitur,
purgatúrque cum sale, aceto, & aqua, vsque dum crystalli instar
pelluccat: deinde cum chalcanthi in calcem redacti, & salis nitri
pari pondere miscetur, excipitur aceto stillatitio fortissimo, & pi¬
stillo ligneo diligenter subigitur: mox vasi inditur, & in altum
euehitur, vt ars docet: postea eodem modo per alumen in calcem
reductum, & salem nitri eleuatur: atque tunc euacuationis ma¬
gisterium maximum prouenit. Hoc tandem detritum vino opti¬
distillato perfunditur, digeriturque vase diligenter obserato:
hinc vinum extillatur, donec in fundo olei albissimi instar rema¬
neat: dein exiccatur, teriturque, & supra marmor in loco humido
liquescere sinitur: postremo exiccatum vitro conditur in vsum:
atque sic metallorum Theriaca praestantissima absoluta est: cuius
granum vnicum ex Mithridatio, vel Theriaca optima, vel prae¬
claro vino exhibetur. Aliter quoque Paracelsus hydrargyrum
coralliorum modò rubicundum conficit: vnde ille etiam coral¬
latum, & corallinum nuncupat, sic autem describit.
Liquor hydrargyri exiccatur: deinde cum chalcantho in
humorem redactum imbuitur, eáque ratione, qua faecularum
vini exiccatarum spiritus solet, abstrahitur tandiu, dum corallij
instar rubescat. datur grani pondere ex Theriaca, vel Mithrida¬
tio, idque pro agri, ac morbi ratione. Aliâs hydrargyrum per
quàm ex ouorum albo stillatam congelatur: deinde in puluerem
tenuem contritum, eadem aqua quae à dimidia portione calcis ex
ouorum testis prolecta sit, perfunditur, ipsaque detrahitur toties
clonec is coralliorum colorem acquirat: hic ampullae imponitur,
& vini spiritu optimo affuso, maceratur, quoad omnis rubedo
extracta fuerit: postea vinum modicè seiungitur, vsque dum es¬
sentia remaneat: cuius guttae tres, vel quatuor ex vino genero¬
so feliciter potui exhibentur. His medicamentis ex hydrargyro
confectis, Paracelsus tantam efficaciam asscribit, vt humores po¬
dagrae auctores, luésque venerea ipsorum sola facultate perfectè,
CC 4
Laudanum by¬
drargyri.
Theriaca metal¬
lorum.
Corallatum sius
corallinum.
Essentia bydrar¬
gyri.