867
Balsamum aeris.
Crocus veneris.
Stanni calcinat
vsus.
Balsamum plum¬
bi.
679 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
OLEVM AERIS.
GERON, Ex hoc quoque balsamum conficitur, quando il¬
lud in chalcanthum redigitur, resoluitur, & ex terra, colcothar
vocant, oleum rubicundum ad cancrum, phagadaenam, esthio¬
mena, gangraenam, fistulas & reliqua vlcera maligna, quae alijs
non cedunt remedijs paratur. Porrò quae ex aere fiunt remedia,
extrinsecus magis vsurpantur, quàm intrò sumantur, sicut etiam
puluis ęris, chalybis modo lęuigatus, crocus veneris ductus, pur¬
gandis vlceribus, & carne putrida consumenda abhiberi solet.
Squama autem aeris per aquam salis confecta, euacuandis humo¬
ribus intrò datur: quemadmodum supràâ inter medicamento¬
rum purgantium facultates docuimus.
OLEVM STANNI.
Huc recenseri potest oleum ex stanno, siue loue vt appel¬
lant: quod trium guttarum instar ex vino potum, aluum sine diffi¬
cultate mouet, humorésque educit: oculis membrana obductis
per pennam illitum opitulatur: morbum gallicum, ex cóque or¬
ta vitia: item vulnera curatum difficilia, vlceráque maligna sanat.
Quinetiam stannum per ignem in calcem reductum laeuigatum¬
que, singularem efficaciam in arquato, ascite, & vermibus curan¬
dis obtinet, ad hunc modum pręscriptum. Stanni praeparati dra¬
chma: seminis colocynthidos, plantaginis, vtriusque drachmae
sex in puluerem rediguntur, miscenturque: huius vncia datur ad
lumbricos enecandos expellendósque. In ascite stanni laeuigati
drachma semis: sanguinis draconis drachmae duae: liquoris tapli
vncia, miscentur, danturque drachmae semissis pondere. Stanni
in calcem redacti scrupuli quinque: aliptae moscatae scrupulus:
bdellij scrupuli duo simul subiguntur, arquatóque infestatis exhi¬
bentur à scrupulo ad sesquiscrupulum vsque. MATHETES, Quale
ex plumbo oleum conficitur?
OLEVM PLVMBI.
GERON, Balsamum praestantissimum per acetum stillati¬
tium ex ipsius cineribus, dulce siliquarum modo, educitur. quod
vt perfectissimum euadat, in minium redigatur oportet: in quo
expedita omnium vlcerum pessimorum curatio delitescit. Porrò
plumbi oleum, etsi ad internos affectus à quibusdam exhibeatur,
ad externa tamen corporis vitia magis applicari debet: inferiùs
modum eius docebimus. MATHETES, Quae ex hydrargyro con¬
ficiuntur medicinae? quod metallorum omnium originem & se¬
men esse quidam tradiderunt.
LAV¬