867
Olei chalcanthi¬
ui rubri vires.
Oleum chalcan¬
thi vulgare.
678 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
ta, sine vllo vel emplastro, vel vnguento curat: calculos conterit,
expellitque: febres quascunque abigit: pestilentiae medetur: ner¬
uorûm resolutioni, & conuulsioni succurit: aquam inter cutem
auffert: scabiem, aliáque cutis vitia emendat. summatim, corpus
humanum, ab omni iniuria aëris venenosi, morborumque tue¬
tur, & liberat. MATHETES, Eundémne rubrum illud chalcan¬
thi oleum vsum & effectum, qualem spiritus habet? GERON, Li¬
cet ijsdem propemodum viribus praeditum sit, tamen, cùm
praeter summum acorem, erodendi quoque facultatem obtine¬
at, magno etiam iudicio intra corpus assumendum esse consulo
quod si vel ex idoneo humore, vel alterius rei mixtura aegro de¬
tur, deiectam cibi cupiditatem restituit: iecoris intemperiem, &
febres, praesertim ardentes, restinguit: calculos comminuit:
quàm subter cutem discutit. Extrinsecus adhibitum, quamuis de
plorata cutis vitia persanare soleat, id tamen non sine ingenti do¬
lore praestare constat. Idem oleum si in spiritum eleuetur, subtili¬
us redditur, minorique pondere & negotio quàm anteà, cùm inter¬
nis, tum externis affectibus, pręcipuè verò sordidis, manantibus,
serpentibúsque vlceribus subuenit. MATHETES, Nullaene aliae
medicinae ex chalcanthi spiritu parantur? GERON, Maximè, cùm
ipse solus in vsum asseruatus, ob nimiam subtilitatem quadonatus
est, facilè admodùm euanescere soleat, variae etiam ex eodem com¬
positiones instituto cuiusque conuenientes, confici possunt: vt
ex spiritu chalcanthi, nec non faecularum vini exiccatarum cor¬
recto liquore, & aqua theriacali caphurata, adiectis radicibus, &
baccis poeonię, visco quercino, santalo, spodio, vnicornu, caluaria
humana, corallijs & similibus, tum comitiali, tum alijs morbis pe¬
culiari facultate dicatis. sic etiam chalcanthum ipsum, tam sim¬
plicibus, quàm compositis medicamentis commixtum, distillatur,
& liquor ad cerebri, veteríque morbos efficacissimus elicitur.
MATHETES, Quomodò chalcanthi oleum paratur, quo vulgo
ad internos simul, & externos corporis affectus vtuntur?
OLEVM CHALCANTHI.
GERON, Hoc quoque, sicut alia multa, varijs modis pro in¬
dustrij artificis iudicio extillari consueuit. habet autem hoc mo¬
do: chalcanthi librae duodecim vasi vitreo luto obducto indun¬
tur, & ex igne phlegma extillatur: deinde illud eximitur, contun¬
diturque, & phlegmate rursus perfunditur, idemque euocatur vt an¬
teà, vsque dum nihil ampliùs emanet, & spiritus prosiliant: postea
ab igne remouetur, & calx rubicunda, in puluerem redacta, vel per
se sola, vel laterum frustulis adiectis, ampullę incuruatae, siue erectę
potiùs imponitur, & vase amplo, quod excipit adaptato, commis
surisque