867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VII. 679
surísque diligentissimè luto obseratis, noctu diéque luculentissi¬
simo igne vrgendo oleum distillatur. Vbi omnia refrixerint, to¬
tus liquor eximitur, infunditurque ampullae vitreae, & ex arena ca¬
lida pra m aqua insipida, deinde acida acrisque, quam oleum ap¬
pellant, separatur purgaturque à sedimento. Hoc oleum si saepiùs
phlegmate perfusum distilletur, dulce redditur: quanquam alij¬
vinum ter distillatum cum aequali olei praedicti pondere re¬
ctiùs miscendum, digerendumque, deinde ex singulari ampul¬
la euocandum esse tradant, donec alumine à chalcanthi sulfure
separato, oleum dulce & pingue remaneat. valet ad apople¬
xiam, paralysim, epilepsiam, febres ardentes; pestilentésque:
rem ad sitim, stomachum bile aestuantem, morbos vterinos, alii¬
ósque innumeros, ex humore idoneo guttarum instar potione
assumptum. quinetiam medicamentis tum purgantibus, tum
corroborantibus, immutantibusque vel illorum actionum pro¬
mouendarum, vel saporis commendandi gratia rectè admisceri
diximus. MATHETES, Nihilne praeterea ex chalcantho confi¬
citur? GERON, Sulfur etiam extrahitu, vulgò vitriolatum
vocatur: quod decoquendo paratur, purgaturque, & igne aduri¬
tur: deinde cum oleo subigitur, rursusque exuritur: postea ite¬
rum conteritur, & igne fortissimo laeuigatur: tandem oleo per¬
funditur, & per mensem digeritur extillaturque. dolores sedat: car¬
nem generat: somnum inducit. Quòd si ad internos corporis affe¬
ctus eo vti voluerimus, tunc igne adustum lęuigatumque, ex vi¬
non correcto macerari, distillarique debet: sicut etiam illud quod
ex auro contra morbum commitialem: ex stibio aduersus elephan¬
tiasim eiunsque species: ex aere ad ventriculi imbecillitatem, aliá¬
que mala praeparatur. Atque haec de nouae Chemicorum me¬
dicinae remedijs obiter tibi indicasse satis est. in quibus etsi mul¬
ta cùm praeparationis, tum virium ratione difficiliora, & quasi
[GR]ἀδυνατὰ[/GR], fidem non mereri videantur: non pauca tamen si bene
praeparata, rectè vsurpentur, pro salutari medicina saepe esse posse,
experientia comprobat. sunt praeterea alia adhuc artis Chemicae
magisteria, quorum parandorum modum & vsum aliquando his
adiungemus, accuratiusque singula explicabimus, vbi te priùs in
ijs, quae hactenus de vtraque medicina tractata sunt, exercueris:
ne vulgarium more, arcanis etiam eximijs confisus, morbos
quoslibet sine ratione & iudicio curandos statim suscipias. MA¬
THETES, Quid opus est longa exercitatione, cùm hodie nonnul¬
nulli, qui vix ignem fornaci, pinger Heynricus ipsis nuncupato
rectè subijcere didicerint, grauissimorum morborum curatio¬
nes aggredi non dubitent, omnis philosophiae, veraeque me¬
DD 2
Oleum chalcan¬
thi dulce.
Sulfur vitriola¬
tum.