867
681
IOANNIS GVINTHERII
ANDERNACI MEDICI,
de veteri & noua medicina
faciunda,
COMMENTARII SECVND
DIALOGVS OCTAVVS.
MATHETES, Qualia membris exterioribus affectis re¬
media admoueri solent? GERON, Genere duplicia. alia
nanque certis quibusdam partibus adhibentur, vt col¬
lyria, suffitus, poma odorifera, aquae odoratae, errhina, ptarmica,
apophlegmatismi, gargarismata, dentifricia: alia omnibus com¬
muniter locis accommodari solent: vt olea simplicia, vel permixta,
linimenta, vnguenta, cerata, emplastra, cataplasmata, dropaces, si¬
napismi, epithemata, fomenta, fotus, balnea tum naturalia, tum ma¬
nufacta, insessus, lotiones. MATHETES, Quę autem sunt collyria?
COLLYRIA.
GERON, Medicamenta oculis dicata: quae in tenuissimum
puluerem rediguntur, laeuiganturque: nonnulla ipsorum arida
oculis admouentur: quaedam liquida, quaedam mellis instar spis¬
sa. MATHETES, Ex quibus conficiuntur? GERON, Ex herbis, flo¬
ribus, succis, liquoribus, seminibus, metallicis, & plaerisque alijs.
At sicca quidem inspirantur, & inter palpebras demittuntur: li¬
quida verò angulis oculorum instillantur: quae mellis spissitudi¬
nem habent, pupillae & palpebris penicillo applicantur: idque
varijs in illorum vitijs. Nam aliâs fluxio inhibenda, aliâs materia,
quae inhaeret discutienda: nunc abstergendai, nunc astringenda,
nunc resoluenda: interdum dolor sedandus est. MATHE. Ex quibus
fiunt collyria liquida? GERON, Ex aquis stillatitijs, aut ex succis
herbarum fructuumue repurgatis. ex aquis sanè rosarum, myrti,
plantaginis, caprifolij, portulacae: his parum albuminis ouorum
adiungitur, ne tam facilè defluant. singula hisce constant.
COLLYRIVM LIQVIDVM AD OCVLO¬
rum inflammationem & ardorem.
Aquae myrti, caprifolij, vtriusque triens: albuminis ouorum
valdè agitati vncia. mixta penicillo applicantur.
COLLYRIVM AD FERVOREM OCVLORVM.
Aquae rosarum, plantaginis, euphragię, singulae vnciae: aquae
DD 3
Collyria.
Ad inflammatio¬
nem ardorem.