867
680 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
dicinae imperiti? GERON, Quia non solùm turpe, sed impium
quoque est, homines magnis pollicitationibus decipere, sicut
Alexander Pseudomantes facere solebat, dum se Aesculapium me¬
dicinae DEVM in ouo gallinaceo continere fingeret. Non dico haec,
quòd egregiam Chemiae artem in remedijs medicinae parandis
contemnam, sed spagyrorum quorundam notem arrogantiam,
qui veterum scriptis contemptis, licet nondum ipsa intellexerint,
se solos rerum arcana conficere, & omnes pariter morbos ijs¬
dem persanare posse ostentant: precio autem amplissimo ac¬
cepto, aegrisque desertis, saepe aufugiunt, aut morbum simul
cum aegro è medio tollunt. In quorum certè numero sunt cùm
alij, tum illi maximè, qui longa spe & expectatione artis chryso
poëseos frustrati, medicinam illotis, quod aiunt, manibus arri¬
piunt, & nunc libello aliquo publico, nunc verbis magnificis,
principibus viris persuadent mysteria, quorum ipsos neque
cognitionem certam habere, neque praestare posse, ma¬
nifestum est: mendaciorum magis, quàm verita¬
tis studiosi. Atque hactenus de internis.
IOAN¬