111
CAPVT CXXXII
magna cum cautela accedant. Iuuentusque
plus senectute expauescat. Et senes cho¬
lerici phlegmaticis eius in usu se magis
moderent, & frigidis natura. Sicque & se¬
xu calidiores. Quamobrem mulieres ui¬
ris audacius tutiusque uti possunt.
Contempletur autem ut actum. sexus, aetas
complexio uirtus, habitudo, tempus, com¬
suetudo, ars, regio, aeris costitutio, mem¬
brorum corporis aptitudo, ut si caetera non
negarent, aptitudo in excoriationem for¬
tassis prohiberet. Sit itaque in his curiosus
qui alteri eius assumptionem laudabit.
Et quis hoc facere poterit non nisi in me¬
dicina peritus. In aegritudinibus verò ca¬
lidis cum frigidis moderatam dare licebit
ut in hemitritęo piper. Et de his tantum
dixisse uolo, cum caetera quae de nocumen¬
tis eius dici possunt, ex habitis aperta sint.
Caput. xi. de Aqua ardenti com¬
posita & uirtutibus eius.
E v