111
VNDECIMVM
De simplici sic expediti ad eam
prosequamur, quam composi¬
tam nominarunt, quoniam re¬
rum aliarum coniunctione fit, quę sic di¬
uersificari habet, ut ex diuersis fit elemen¬
tis. Qua ex re cum prope infinita cum ea
componi possunt, non est eius composi¬
tioni finis statuendus.
Sic itaque pauca & experta authoritate &
laude dignissima inscribam composita,
quam impresentiarum nostro inseruient nego¬
tio, id primum praedicans. Quod mem¬
bra omnia ad quę peruenit indifferenter
calefacit ac exiccat, membra frigida, hu¬
midaque confortat.
Quod illustres uiri intelligentes, simpli¬
cia quaedam cum ea commiscuere, quae eius
uirtutem ad diuersa membra ducerent,
illamque suis in effectibus sic sua cum pro¬
prietate redderent fortiorem. Cunque ce¬
rebrum leditur in sui releuationem tuta¬
menque cerebrum inspicientia commiscent,
& alterantia quaedam suae discrasiae remo¬
tiua.