867
Errhimum leni¬
ter astringens.
Amura, & leni¬
ter astingentia
conueniunt in vl¬
ceribus narium.
Errhimum ad pur¬
ganda vlcera.
Errbinum ad po¬
lypum & putri¬
tudinem.
692 DE MEDICINA VBTERI ET NOVA
miscebuntur succi anagallidis, aut betę, aut cyclaminis quadrans:
vini libra: mellis flore rorismarini conditi triens. mixta naribus
indentur, capitis purgandi gratia.
OBSERVATIO.
Quae leniter detergunt citra rosionem, recrementis & sor¬
dibus vlcerum repurgandis ex vsum sunt. Quamuis autem nonni¬
hil frigida sint, aut modicè astringant, non tamen reijci debent.
Cùm enim nasus naturali temperamento sit frigidus, similibus
quoque conseruatur: contrarijs, si illud excessit, curatur. Astrin¬
gentia verò conueniunt, quòd resiccent, & vlcera dilatari prohibe¬
ant, quae solent vicina depascere, aut virulenta esse, aut laxam
quandam carnem, quae supercrescit referre, vt in ozaena & poly¬
po exulcerato. adhaec vbi vlcus iam satis patens fuerit, non leuis,
ista astrictio recrementa remorari potest quò minùs detergantur.
Tutius autem errhinum ad tumores exdecocti ordei libra: mellis
rosati colati vncijs duabus, vel tribus conficietur. hoc enim deter¬
git, lenitérque astringit: sin maior requiratur astrictio, syrupus
ex rosis siccis admisceri debet: vt qui refrigerandi, exiccandi, de¬
tergendi, & astringendi vi sit perditus.
ERRHINVM EX AMARIS, ET LENI¬
ter astringentibus.
Comę myrti, lentisci manipulus: mala punica immatura duo,
decoquantur ex aqua, & vino, si non adsit inflammatio. Contusa
diligenter exprimantur: iuri colato mellis rosati trientem addito.
OBSERVATIO.
Myrti, vel lentisci decoctum vlceribus eiusmodi maximè
conuenit, sicut etiam alia amara, & leniter astringentia, vt oleae,
rubi, pyri syluestris, oxyacanthę, quercus lummitates: quibus re¬
ctè additur etiam scolopendrium, plantago, & eupatorium Grae¬
corum, quod vulgo agrimonium dicitur. adhaec cortices malo¬
rum punicorum, cytinus, balaustia: interdum vinum mali punici.
ALIVD EX SVCCIS HERBARVM
ad vlcera purganda.
Succi plantaginis, solani, rosarum singulorum triens. Vino
albo, aut malorum punicorum succo, & mellis sescuncia diluantur.
ALIVD AD CARNEM EXCRESCEN¬
tem, polypum & putredinem.
Omphacij in aeneo vase parati quantum morbi magnitu¬
do & partis affectae sensus postulat, humoribus iam supradictis
diluatur, adhibenturque detergit, & carnem imminuit.
OBSER¬