867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VIII. 693
OBSERVATIO.
Iam aqua aurifabrorum, qua aurum ab argento separant,
vulgo dicitur fortis, supercrescentibus & putridis penicillo ad¬
hibetur, ne partes sanas vrat. Atque haec de errhinis habeo. MA¬
THETES, Quae sunt ptarmica?
PTARMICA HOC EST QVAE
STERNVTAMENTA PROVOCENT.
GERON, Sternutamenta citant zinziber, piper, semen con¬
dysi, erucae, nasturcij, pedicularia, sinapi, pyrethrum, veratrum
vtrunque, castoreum, euphorbium, & similia. Haec autem sin¬
gula, vel plura inuicem mista, & in puluerem redacta naribus in¬
spirantur. MATHETES, Quem in vsum? GERON, Cùm natura ho¬
minibus sternutandi vim indiderit, vt ipsius praesidio, quae nari¬
bus infesta sunt, propulsent, certè Deus Opt. Max. etiam reme¬
dia nobis donauit, quae illam, vbi vel grauata, vel segnior fuerit,
excitare possint. Valdè autem ea conducunt capiti vaporibus re¬
pleto, vt quae crassiores & lentos mucos cum flatu ex prioribus
cerebri ventriculis excutere soleant, praesertim in grauedine: nec¬
non eos humores expellunt, qui in aspera arteria contumaciter
haerent, quique aegrè expectorantur.
PT ARMICVM IN CAPITIS DOLORE.
Piperis, pyrethri vtriusque drachmae duae. In puluerem re¬
dacta naribus inspirentur. Vel, pyperis, pirethri, euphorbij sin¬
gulorum semuncia. In puluerem redacta naribus immittantur.
Vel, pyrethri, zinziberis singulorum drachmę duae: veratri albi
scrupulus. minutim contrita naribus ante cibum inspirentur.
MATHETES, Quod genus medicamenti est apophlegmatismus?
APOPHLEGMATISMVS.
GERON, Quod pituitam ex cerebro per os educit, Graecis
[GR]ἀποφλεγματισμὸς[/GR] vocatur, ad capitis, dentium, & asperae arteriae af¬
fectus curandos accommodatus. Medicamenta quae id pręstant,
nobis saliuam ducentia, vulgo masticatoria nominantur. Sunt
autem varia. ex herbis quidem, hyssopum, origanum, eruca, iun¬
cus rotundus, pedicularia: ex radicibus acori, iridis, gentianae, va¬
lerianae, costi, pyrethri, zinziberis, galangae, Zedoariae: fructus,
passulae, ficus, capparis, amygdala amara: nux moscata, caryophyl¬
lon, piper, scilla, cortices ebuli, sambuci, lauri, radiculae, macis, aga¬
lochi: semina erucae, sinapis, raphani, peucedani, nigellae, cnici,
nasturcij, condysi, pediculariae agrestis, iuniperi, cardamomum,
grana paradysi, baccae lauri: flores stoechados, genistae, cnici.
EE 3
Aqua argentario
rum vsus cura
errbinis.
Ptarmica, sen¬
stermittatoria.
Ptarmicum vsus.
Apophlegmatis¬
mus quid prae¬
stet, & ex quibus
paretur.
Saliuam ducens
tia.
Masticatoria.