867
Apophlegmatis¬
mi species tres.
Apophlegmatis¬
mus calidus ad
dolorem dentium.
694 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
His adduntur mel, cera, gummi ammoniacum, mastiche, myrrha,
castoreum. Deligenda autem sunt saporis non ingrati: nam diu
in ore contineri debent. MATHET. Quot sunt apophlegmatismi
species? GERON, Triplices: aut enim medicamenta simplicia, iam
commemorata per se tantùm, aut lineo panno raro inuoluta man¬
ducantur: aut arida in puluerem redacta succis excipiuntnr, redi¬
gunturque in pastillos, auellanas, vel lupinos magnitudine refe¬
rentes: aut cera alba excipiuntur, quae manè mandi debent: aut
humida ex decoctorum medicamentorum iure componuntur.
Sicut autem illa edi, ita haec in ore contineri ad horam circiter
dimidiam manè ante cibum conuenit. Aeger verò per interualla
ore hiabit, & deorsum caput inclinabit, vt humor medicamenti
vsu attractus, faciliùs defluat.
APOPHLEGMATISMVS EX ARIDIS
ad dolores dentium ex materiae influxu.
Mastiches vncia: piperis, pyrethrisingulorum sesquidrach¬
ma: mixta ad horae dimidium mandantur ante cibum. Sic vuae
passae, acinis exemptis mansae pituitam eliciunt. item radix pyre¬
thri, carpesium, piper, vel alia calida.
ALIVS SOLIDVS APOPHLEGMA¬
tismus ad dolorem capitis ex bile.
Mastiches contritae semuncia, ex melle redigatur in pastil¬
los, instar lupinorum. Vnus ad horae dimidium in ore continea¬
tur mandaturque: & nouissimè expuatur.
ALIVS VALENTIORAD FRIGIDVM
& humidum capitis affectum.
Piperis albi, pyrethri, Zinziberis singulorum drachma. Ex¬
cipiantur melle, finganturque pastilli mansiles.
ALIVS AD DESTILLATIONEM CAPITIS.
Mastiches vncia: corticis capparis drachmae duae: pyrethri
drachmae tres: piperis nigri sesquidrachma: vuarum passarum
semuncia. mixta, pannóque lineo raro inuoluta ad horae dimi¬
dium ante cibum mandantur.
ALIVS AVELLANAE INSTAR FOR¬
matus ad morbum comitialem.
Pyrethri, mastiches, vtriusque vncia. ex cera in pastillos
auellanae magnitudinis formatur, manducaturque ad horae di¬
midium, ita vt pituita semper expuatur.
APOPHLEGMATISMVS HVMIDVS.
Hyssopi, origani, vtriusque manipulus dimidius: vuarum
passarum