867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VIII. 697
GARGARISMA REPRIMENS ET DETER¬
gens in augmento & statu vsitatum,
Plantaginis, oxalidis, vtriusque manipulum dimidium: ro¬
sarum pugillos duos: ordei purgati pugillos tres. Decoquantur
in aqua ad tertias, fiatque gargarizatio.
GARGARISMA ANGINIS SALVTARE.
Spinae Aegyptiae drachma: iridis drachma semis: glycyrrhi¬
zae tantundem: furfuris frumenti pugillus dimidius: palmulae
septem. Ex sapa, aut aqua coquantur. iuri paulum mellis addatur.
ALIVD COMMVNE.
Dia moron sescuncia: mellis rosacei, aquae plantaginis, ca¬
prifolij singulorum triens. Ex his mixtis fiat gargarisma eóque
saepius aeger quotidie vtatur.
GARGARISMAADPVTRIDASORIS
exulcerationes, pustulas, fluxiones: item ad fluida¬
muliebrium vitia, vlcera maligna.
Plantaginis vtriusque, prunellae, fragariae, ligustri, rosarum
rubrarum, maluae hortensis, florum intybi syluestris singulorum
ęqualis modus. Decoquantur omnia in vasi fictili nouo ex aqua:
sic tamen, & alia aqua in altera olla absque herbis sit, quae in prio¬
rem, in qua illae decoquuntur, paulatim transfundetur, vt, quod
ex illa absumitur, restituat. Vbi verò haec in totum transfusa fue¬
rit in ollam herbis plenam, tum demum decoctum erit absolu¬
tum, quod postea leniter vitreo vasi immittetur: reliquum expri¬
metur: ac totum in cella vinaria, aut alio loco frigidiore colloce¬
tur, ne mucore, aut putredine quapiam inficiatur.
OBSERVATIO.
Post initia, & statum inflammationis oris, & faucium, alijs
atque alijs gargarismis vtendum est, ex detergentibus, & discu¬
tientibus: qualia fieri ex herbis eius generis solent, item ex vuis
passis, ficubus, semine lini, foenugraeci: sicut etiam ex medica¬
mento diacaryon, & similibus.
GARGARISMA DETERSORIVM ET
discutiens in declinatione inflammationum.
Hyssopi, vel satureiae, vel origani manipulus: florum roris
marini, stoechados, singulorum pugillus: glycyrrhizae purgatae
vncia: vuarum passarum, ficuum singulorum paria viginti. De¬
coquantur in aquae ordei integri sextario. in iuris sesquilibra mel¬
lis rosacei colati trientem diluito. Copiosum hoc gargarisma esse
debet. nam multa collutione, multum medicamenti absumitur.