867
Abstersorius.
Pituitae abstri¬
sorium garga¬
risma.
698 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
GARGARISMA DETERSORIVM COM¬
mune, [GR]ἐυπόριστον[/GR].
Pisorum pugilli duo decoquantur modicè. Iuris deinde se¬
libra, cum mellis rosacei vncia mixta, gargarizanda datur.
OBSERVATIO.
Ad id, quod ex parte inflammata resudat, detergendum, gar¬
garismata ex sapa, melle & decocto ordei, vel lentium, vel faba¬
rum, vel similium fiunt. Ad vlcerum autem, & eius, quod in sum¬
ma asperae arteriae regione collectum est, detersionem, ex decocto
ordei, & herbis gargarizationes parantur, quę praeterquàm quòd
abstergunt, exiccant, astringunt, etiam refrigerant interdum, vt eu¬
patorium Graecorum, scolopendrium, plantago, summitates rubi,
folia arbuti, myrti, lentisci, pyri syluestris. Quorum decocto mel
rosaceum, aut syrupus ex rosis siccis admisceri ampliore mensura
debetur, quàm in inflammatione: minore autem, quàm in pituita edu¬
cenda. eadem conuenit vlceribus vteri, modò partis affectae ha¬
beatur ratio, vt sint tum odore, tum sapore grata. At si vlcus ma¬
lignum sit, vt aquam fortem, vel sublimatam, vt vocant, desideret,
non est gargarizandum, sed pars affecta gossypio, aut linteo obdu¬
cto contingi debet: aut pars anterior decocto abluenda, non garga¬
rismate, sed aquae rosarum, plantaginis, vel solani guttis aliquot.
GARGARISMA AD PITVITAM VISCO¬
sam, & lentam, quae capitis dolorem, & grauitatem
excitat, detergendam.
Hyssopi, saluiae, thymi, singulorum manipulus dimidius.
Decoquantur in aqua ad tertias. Ex huius iuris libra, oxymelitis
quadrante gargarizetur. Vel,
Hyssopi, thymi, origani singuli manipuli decoquantur in
aqua ad dimidias. Ex iuris decocti selibra, syrupi ex stoechade,
& oxymelitis scillitici singulorum semunciam diluito, ac ex hisce
tepidis gargarizandum manè, & vesperi ante cibum dato. Vel,
Maioranae, saluiae, hyssopi, origani, singuli manipuli: vua¬
rum passarum acinis exemptis vncia: corticum radicum ebuli,
capparum, singulorum drachmae duae. Ex aqua decoquantur
ad tertias. Iuris huius colati selibra: seminis nigellae, condysi, sin¬
gulorum scrupuli duo, vel tres: syrupi ex marrubio, mellis rosa¬
cei clari singulae vnciae ad gargarizandum dantur.
OBSERVATIO.
Composita in officinis extant, vnde gargarismata fiunt, vt
dia moron, quod ad tonsillas, & oris inflammationes valet: item
dia caryon, quod ex nucibus, ad oris vlcera & putredinem est
effica¬