867
collatio in lue
venerea.
Gargarizatio
ex ture.
Olea natiua quot
sint.
700 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
COLLVTIO ORIS IN LVE VENEREA.
Olei amygdalarum dulcium recentis vnciae duae: iusculi
gallinae pinguis vncia: vel butyri recentis semuncia. Mixtis os
ante sudationem in lue venerea, aut alia colluito. haec enim exul¬
cerationem fieri prohibent: etsi pituitae fluxum non impediant.
OBSERVATIO.
Cùm inflammatio fieri circa os incipit, gargarizandum est
ex iure pulli gallinacei, & modico syrupo violaceo: vnde partes
inflammatae refrigerentur, & leniter detergantur. Vbi vlcera fie¬
ri caeperint, ex cremore ordei os colluendum est. Quòd si iam illa
orta fuerint, zaccarum rosaceum tabellatum detergendis illis
adiungi debet. Nam ordei cremor lentore suo vlcerum asperita¬
ti minus tunc, quàm pinguia, ex vsu est: vlceribus autem ipsis de¬
tergendis, refrigerandisque magis, quàm pinguia, quę facilè accen¬
duntur, conuenit. detersis autem purgatisque vlceribus, ex astrin¬
gentium herbarum vel decoctis, vel aquis hoc modo gargari¬
zandum est. Aquae solani, plantaginis, caprifolij singulorum qua¬
drans: syrupi rosati solutorij vnciae duae. His mixtis os colluatur.
Additus hîc est syrupus rosaceus solutorius, ideò quòd magis re¬
frigeret, & detergat, quàm qui ex rosis siccis confectus est.
ALIA COLLVTIO.
Aquae rosarum, vel myrtorum selibra: syrupi ex rosis siccis
triens. Ex mixtis fiat collutio, vel gargarismus. Interdum, vbi vl¬
cera nimis humida fuerint, medici guttas duas, aut tres aquae ar¬
gentariorum superioribus admiscere solent: vt illa citiùs exiccent,
& dentibus candorem suum restituant. non maior autem fortis
istius aquae mensura esse debet, quàm aeger ferre, nec minor,
quàm sentire queat. Hoc etiam in herbarum decoctis obseruari
debet, vt si inflammatio adsit, magis refrigeretur: si vlcus exiccan¬
dum est, ijs curetur, quae magis astringunt: multò autem citiùs
pilosellę, & alijs decoctis quibusdam ex vino albo id pręstat. Hu¬
iusmodi collutionibus partes oris externae detergi, aut exiccari:
interiores iuxta gulam sitę, penicillo attingi debent. MATHETES,
Quae reliqua externarum partium auxilia habes?
OLEA
GERON, Olea tum natiua, tum expressione facta, vel per se,
vel cum alijs mixta: quanquam ex his quaedam etiam internis al¬
fectibus, quaedam vtrisque simul auxilientur. MATHET. Quot,
& quae sunt natiua? GERON, Tria, sed vnum propriè: reliqua duo
impropriè sic nominantur. Primum igitur est, quod ex oliuis, vel
maturis