867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VIII. 701
maturis exprimitur, humidum, & calidum, gustu dulcissimum:
vel ex immaturis, vt omphacinum dictum, aequaliter astringens
& refrigerans: vel ex agrestibus, tum detergens, tum astringens.
At dulce cùm vetuscescit calidius fit, magísque discutit: immatu¬
rum autem inueteratum, donec astrictionis aliquid seruauerit,
mistae permanet facultatis: vbi verò illam abiecerit, reliquo si¬
mile efficietur. atque hae olei differentiae peculiariter natiuae dici
possunt. Alterum, quod ex seminibus quibusdam pressis extor¬
quetur, vt ex sinapi, canabe, lino, ricino, & similibus: item quod
ex fructibus, vt iuglandibus, auellanis, moscatisque, & Indicis nuci¬
bus, amygdalis vtrisque, anacardijs, nucleis persicorum, cerasorum,
pistaceorum, pinearum. his addunt nonnulli oleum balsami, &
petroleum, seu oleum bituminosum. Tertium, quod ex liquori¬
bus, gummi, resinis, cera, melle, lignis, corticibus, metallis, & om¬
ni alia propemodum materia ignis vi, & Chemico artificio com¬
ponitur. Atque haec ex simplicibus rebus tantùm constant, pri¬
mogeniorum suorum naturam imitantia. MATHETES, Quę nam
sunt composita olea? GERON, Quae non solùm natiuis oleis con¬
stant, sed etiam ex floribus, germinibus, surculis, fructibunsque in
comuni oleo maceratis, vel insolatis, vel coctis fiunt: quo autem
pondere, non est huius loci. MATHETES, Quam naturam & vim
singula olea, tum simplicia, tum composita corpori illita reprae¬
sentant? GERON, Pro temperamenti ratione, vt in sequentibus
exemplis condisces: primùm autem temperata: deinde calida: po¬
stremò frigida persequar. MATHETES, Recenseas igitur singula.
OLEVM AMYGDALINVM.
GERON, Inter temperata amygdalarum dulce principem
locum habet. quare ad id conficiendum amygdalae dulces, inte¬
grae, siccae, recentes, minutim in pila lapidea contusae, in offásque
collectę sacculo canabino nouo, aut stamine vulgari calefacto in¬
uoluuntur, & assere vtrinque complanato, ac calido exceptę, praelo
librario quadrato comprimuntur: idque in aëre calidissimo, si
hyems est, prope ignem: si aestas, loco aprico oleum expressum
in subiectum catinum demittitur, & hoc tandiu, donec olei,
quod satis est, exhaurias, MATHETES, Quas habet vires? GERON,
Omnium est veluti exemplar & formula, calore temperatum, &
secundo ordine humidum: quibusdam moderatum: eóque om¬
nem intemperiem compescit: potum selibrae instar aluum leniter
ducit: gutturis, pectoris, & pulmonis scabritiem lenit: durities
omnes emollit: articulorum, & membrorum siccitates humectat
eoque hecticis, & tabidis conducit: nec non vteri dolores, tum po¬
tu, tum illitu mitigat. adhaec vesicae cruciatus argentea fistula in¬
FF
TEMPE¬
CATA.
Oleum amygda¬
linum internis &
externis parti¬
bus vtile.