867
702 DE MEDICINA VETERIET NOVA
jectum demulcet: colicos, & nephriticos dolores vnciae instar,
cum vini odorati semuncia auffert: partum difficilem iuuat, labo¬
résque in eo sedat, & foetum, si vterus illo inungatur, ad exitum
promouet. At oleum ex amaris amygdalis confectum efficacius
est, vt de eo inter calida secundi ordinis postea quoque audies.
MATHETES, Quod oleum succedit amygdalino?
OLEVM SESAMINVM.
GERON, Sesaminum, quod ex sesami semine hoc pacto pa¬
ratur. Priùs id repurgatum, aqua paulùm salsa irrigatur, mani¬
busque fricatur: deinde iterum humectatur, dum madescat: postea
siccatur, modicéque torretur, & in sacculo aspero multùm diuque
confricando decorticatur: tandem in farinam redigitur, & oleum
ex ea, sicut ex amygdalis exprimitur Alij ex semine non ex corti¬
cato, sed assato, molitóque in farinam illud extrahunt. Quia verò
idem hodie oleo nucum & papaueris adulterari solet, sincerum,
quod odore, & gustu facilè deprehenditur, Venetijs emendum
erit, quò ex Alexandria Aegypti adfertur, clarum, candidum, gu¬
stu in cibis, & dulcedine delicatissimum. MATHETES, Quae est
eius facultas? GERON, Corpus benè alit, ac pingue efficit: semen
genitale auget: gutturis asperitatem duritiémque lenit, emollitque
& vocem clariorem reddit: pectori, tussíque puerorum praeser¬
tim, & pleuritidi confert, cochlearis instar cum zaccaro, quod
candum appellant paulatim assumptum: adhaec concoctionem
iuuat, & ventrem subducit: extrinsecus aurium dolores, vlceráque
serpentia & maligna sanat.
OLEVM LENTISCINVM.
Hoc ex solo lentisci fructu, aut cum alijs oleis mixto secun¬
dum Pauli sententiam conficitur: sincerum, & per se, defluxioni¬
bus, orisque & gingiuarum inflammationibus conducit, si cali¬
dum in balneo illinatur, & extrà affundatur. nam reprimit, ro¬
búrque parti affectae addit, praeterquàm quòd non exasperet.
Rectè igitur in ore continetur temperatè calidum: extrinsecus
iecori, & stomacho imbecilli fomenti loco admouetur. Valet eti¬
am contra nimios sudores, eorumque papulas à foris illitum: ar¬
ticulos, partésque neruosas, & musculos corroborat, magis quàm
mastichinum. Dioscorides inter refrigerantia, & astringentia nu¬
merat, cùm tamen verè calidum existat, & modicè astringat.
OLEVM EX CNICO SEV CARTHAMO.
Ex cnici seminibus purgatis, sicut amygdalinum confici¬
tur. Quantùm ad vires eius attinet, obstructiones aperit: pulmo¬
nes expurgat: vocem claram reddit: morbo regio, ventrisque &
coli dolori mitigando prodest.
Oleum