867
712 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
confirmandis est accommodatum. Efficacissimum verò est illud,
quod superiùs arte chemica fieri docuimus.
OLEVM EX TEREBINTHINA.
Resinae terebinthi, aut laricis libras quatuor: cucurbitae vi¬
treae capaci imponito, & per destillationem oleum elicito, sic vt
cucurbita arenae imponatur. Primò autem oleum tenue & lim¬
pidum aquę mixtum exit: secundò fuluum, siue aurei coloris: ter¬
tiò fuscum, & crassum: singula per se auferto reponitóque. Ad
calculos, arenas, vrinae difficultatem, neruorumque affectus fri¬
gidos vtilissimum est: benefacit asthmaticis, & ijs qui pus in tho¬
race collectum habent, duabus drachmis manè assumptum: co¬
licis doloribus, & flatibus dissipandis conuenit: cicatrices foedas
praeterquam ex variolis ortas abolet.
OLEVM AD PVERORVM TORMINA.
Olei anethini, chamoemelini, singulorum semuncia: olei
rutacei, myrrhae stactae, singulorum vnciae tres: pulueris cymini
vnciae duae. omnia simul inferuescant, colentur, & reseruentur.
ALIVD AD DOLORES, FLATVSQVE
vteri & coli.
Olei anethini libra: seminis viticis, seminis rutae singulo¬
rum drachmae tres: cinamomi vnciae sex: contrita oleo indantur,
& diebus quadraginta per caniculae ardores insolentur.
OLEVM EX PIPERIBVS
Trium pipereon singulorum vnciae tres: myrobolanorum,
chebulorum, bellericorum, emblicorum, Indorum, singulorum
draclimae quinque: radicum apij, faeniculi singulorum drachmae
tres & dimidia: sagapeni, opopanacis, alterci albi singulorum dra¬
chmae duae & semis: turpethi albi, zinziberis drachmae tres: sur¬
culorum hyssopi recentium, foliorum rutae viridis, singulorum
manipulus. Omnia contusa crassiusculè coquantur in aquae li¬
bris viginti quatuor ad tertias: deinde colentur cum olei ricinini
heminis duabus, & simul concoquantur dum aqua absumatur.
Alij addunt iridis drachmas sex: casiae drachmas duas: anisi, car¬
damomi, singulorum sesqui drachmam: calami aromatici drach¬
mas duas, & dimidiam: spicae nardi drachmam: iuris expressi hy¬
sopi, aut thymi sextarios tres. Porrò loco olei ricinini, irinum, vel
ex luteis violis, vel amygdalis amaris, vel omnibus simul hemina
dimidia substitui potest. Potu efficax est ad interiorum perfrictio¬
nem: sed modicè assumi debet. Caeterùm extenuat, abstergit, di¬
scutit: obstructa liberat: calculum egerit. Adhaec cerebri & ner¬
uorum