867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 713
uorum morbos frigidos; vt paralysim, spasmum, tremorem, co¬
mitialem morbum, vteri, coli, renum & vesicae affectus iuuat:
menses elicit, & ventriculum imbecillem corroborat:
OLEVM EX CASTOREO.
Castorei, styracis calamitae, galbani, euphorbij, casię odoratę,
croci, opopanacis, carpobalsami, spicę nardi Indicę, costi, singulo¬
rum drachmae duae: cyperi, iunci odorati, piperis longi & nigri, sabi¬
nae, pyrethri, singulorum drachmae duae semis: olei librae tres: vi¬
ni albi odorati librae duae. Galbanum & opopanax ex aliqua vini
parte seorsim dilui debent. reliqua omnia contusa ex oleo, & re¬
sidua vini portione, in duplici vase coquuntur, dum vinum con¬
sumatur: deinde galbanum & opopanax colata, solutáque oleo
affunduntur, iterumque coquuntur & reponuntur. sępius autem
agitari debent, vt quod in fundo resederit, oleo permisceatur.
Confert ad omnes neruorum, & cerebri affectus frigidos, rigo¬
rem([GR]τέτανὸν[/GR] Gręci appellant) conuulsionem, tremorem, paralysin:
horrores, & frigora febrium discutit, spinae dorsi illitum.
OLEVM VVLPINVM.
Vulpes integra exemptis interraneis, in aquae fluuialis &
marinae, aut salsae, vtriusque sextarijs duobus, & olei veteris sex¬
tarijs duobus & dimidio, coquitur: paulò pòst anethi: thymi (alij
hyssopi) vtriusque manipulus adijcitur. rursus coquuntur, do¬
nec caro vulpis ab ossibus recedat, & aqua absumatur: posteà
percolatur, & reponitur. Peculiariter valet ad podagram, omnés¬
que morbos alios articularios, & dorsi, renumque dolores.
OLEVM EX VIPERIS.
Viperarum nigrarum librae tres: olei sesamini sesqui sexta¬
rius in vase vitreato angusti oris probè obturato, ne vapor inde
exhalet, incoquuntur, donec caro ab ossibus decidat: deinde vbi
refixerint, reponuntur. Cutim expurgat, impetigines, aliáque id
genus vicia sanat, partibus affectis penna illitum.
OLEVM SCORPIONVM SIMPLEX.
Scorpiones numero triginta: olei amygdalarum amararum
librae duae, in vase vitreo stricti orificij probè obstructo mace¬
rantur, insolanturque per dies triginta sub ęstu caniculae, vel alijs
diebus calidissimis: deinde colata in vsum asseruantur. Calculum
renum & vesicae frangit expellitque, lumbis, pubi & perinaeo illi¬
tum, aut per meatum vrinarium inditum.
OLEVM EX SCORPIONIBVS COMPOSITVM.
Aristolochiae rotundae, gentianae, cyperi, corticum radi¬
cum capparis, singulae vnciae: olei amygdalarum amararum ses¬
quilibra. radices contusae diebus viginti in vase vitreo benè ob¬
GG