867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 715
OLEVM EX CVCVMERE ASININO, QVOD
Graecè [GR]σικυόνιον[/GR] vocant.
Succi cucumeris agrestis maturi, olei sesamini, singulorum
partes aequales: incoquantur dum succus ipse consumatur. Vel
succi radicum cucumeris agrestis, radicum ipsius tritarum, sin¬
gulae selibrae, ex olei fesamini libra coquuntur, dum succus absu¬
matur. discutit & emollit: morbum comitialem, hemicranicum,
& alios frigidos cerebri affectus, naribus immissum leuat: stru¬
mas, & surditates dissipat: cicatrices nigras delet.
OLEVM EX THYMELAEA.
Foliorum thymelęae vnciae quatuor: aquę libra: olei sesami¬
ni vnciae octo: lactis dulcis & recentis vnciae sex. Folia ex aqua vi¬
ginti quatuor horis macerantur: deinde ex oleo & lacte coquun¬
tur, dum hoc, & illa consumantur: colata reconduntur. Aquę sub¬
ter cutem ventri illitum confert, nec non vlceribus malignis:
cutis vitia abstergit.
OLEVM BALSAMI.
Terebinthinae libra: olei veteris vnciae sex: olei laurini vn¬
ciae quatuor: cinamomi vnciae duae: spicae nardi semuncia: tegu¬
larum recentium benè coctarum vnciae octo. Iis, quae sicca sunt,
detritis, omnia destillentur vt moris est. Vrinam mouet, lapidem
frangit: vermes enecat: aurium tinnitui à flatu crasso, resolutioni,
conuulsioni caninę, doloribus articularijs, potum, aut inunctum
prodest: sed parua eius portio ex aqua affectui idonea bibetur.
ALIVD ARTIFICIOSE PARATVM.
Resinae laricinae, lacrymae abietis purae & liquidae, vtrius¬
que libra: mannae, laudani, vtriusque vnciae octo: spicae dra¬
chma: mastiches, galangae, caryophyllorum, casiae odoratae, ze¬
doariae, nucis moscatae, cubebarum, agallochi, singulorum vncię
quatuor: gummi elemi vnciae sex: aloes hepaticae, castorei, nucle¬
orum palmularum, styracis calamitae, myrrhae, laserpitij, singulae
vnciae. quae sicca sunt detrita mixtáque liquoribus distillantur
artificiosè. Primùm manabit aqua clara subtilissimè, quae mirum
in modum ardet, ac dicitur aqua balsami: deinde sequetur oleum
flauum, subtile, id balsami oleum vocatur: tandem balsamum ar¬
tificio paratum rubens. Prior aqua frigidum ventriculum miri¬
ficè iuuat, & pituitam consumit: secundus liquor, vulneribus,
fistulis, neruorum & articulorum doloribus opitulatur: tertius
non solùm ad praedicta, sed etiam complura alia vtilis est.
OLEVM EX FAECVLA VINI SIVE
ex tartaro.
Fęcula, seu tartarum vulgo, ex vino generoso albo, hoc est,
GG 2
Balsamum.