867
CALIDA IN
TERTIO.
714 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
durato, Sole feruente, macerentur in oleo: deinde aliquantum in
duplici vase coquantur: posteà scorpiones decem, aut quindecim
in vas inijciantur, ac oleum vase obserato, iterum mense vno in¬
soletur: tandem percolatum reponatur. Hoc priori est efficacius,
vt quod extenuet, aperiat, incidat, abstergat penetrétque: resistit
etiam venenatis omnibus & pestilentiae: quinetiam quotidiana
febri laborantes, hoc sanantur. MATHETES, Quae intertio ordi¬
ne existunt calida? GERON,
OLEVM EX LIGNO IVNIPERI.
Fictile vas in foueam ponitur, supráque id aliud angusti
ris inuersum applicatur, recentibus iuniperi lignis minutimque
incisis plenum, cui summittitur lamina ferrea, peruia forami¬
nibus non maioribus, quàm quae acu communi pertundun¬
tur, vt liquor distillet, & ne ligni segmenta delabentur: deinde
autem orificia fictilium, & laminae circunferentiae coaptantur,
lutóque cum aqua salsa & tomento subacto circunlinuntur, ne
quicquam expiret: postea inferius fictile vsque ad collum supe¬
rioris obducitur terra, & facto pauimento, ignis circa & suprafi¬
ctile superiùs accenditur, atque ardere sinitur aliquot horis: tan¬
dem liquor qui destillauit, reconditur vase. Cutis vicia, serpiginem,
cancrum, vlcera sordida, & maligna, praesertim in tibijs & cruri¬
ribus, quae recentiores malum mortuum appellant, perlanat.
OLEVM EX IVNIPERI BACCIS.
Sexta pars sacci quàm in Germania superiore sextarium vo¬
cant, baccis iuniperi contusis plena, in aqua fontana maceratur bi¬
duum: deinde totum id in cucurbitam, aut vesicam, vt vocant, ex aere
stanno obducto, demittitur. non autem ad sumum repletur cu¬
curbita, vt duorum, aut trium digitorum instar vacua remaneat.
Poste a igne subiecto mediocri, eodem modo quo vinum, ex quo
fit aqua ardens, per fistulam aeneam quae per vas aqua frigida
plenum transeat, destillatur. Primùm aqua tam copiosa defluit,
vt vno vase recipi nequeat: deinde oleum sequitur. id in aquam
defluere sinitur dum extillarit. Separatur autem, vase in quo est an¬
gusti colli inuerlo, ita vt aqua permittatur effluere donec paulum
adhuc supersit: hoc deinde oleo in aliud vas transfuso, seiungitur.
pręstantissimum oleum existit. eius namque guttę paucae ex vino
albo potae, calculos è renibus pellunt: ore autem retentae, den¬
tium dolorem ex frigida defluxione contractum, tollunt. Extrin¬
secus autem idem illitum, resolutionibus neruorum medetur.
Atque his respondent ea, quę superiùs de vtroque oleo docuimus.
OLEVM