867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 731
drachma semissis: caphurae drachma: alomnes drachmę tres miscen¬
tur, maceranturque, & paratur aqua ad oculorum maculas mem¬
branulásque tollendas praestantissima. Vel,
Auri, argenti, aeris, chalybis, singulorum in scobes tenuissi¬
mas redactorum drachma, primùm ex vrina pueri trimuli: dein¬
de ex vino albo: postea in succis faeniculi, verbenae, & chelidonij
maceratur: tandem ouorum album additur, omniáque lacte mu¬
liebri, vinóque rubro excepta, ampullae induntur, distillaturque
aqua, oculorum maculas egregiè delens, visum acriorem red¬
dens, & cutem laeuigans. Iam enumeratis metallorum aquis, illae
etiam ascribuntur, quas vulgò fortes & validas, regalésque no¬
minant: necnon ea quoque, quae ob erodendi, exulcerandi, cru¬
stásque inducendi facultatem, qua prędita sunt, [GR]καυστικὰ & ἐσχάρω¬
siκà[/GR] appellantur. MATHETES, Quomodo aquae istae valentes pa¬
rantur? GERON, Variè fiunt, vt superiùs in resoluendis, calcinan¬
disque metallis indicauimus. ad carnem autem exedendam, fistu¬
lásque corrigendas, sic confici poterunt.
Chalcanthi, aluminis, salis nitri, singulae librae, teruntur, mi¬
scenturque, & ampullae luto obductae imponuntur: deinde oper¬
culo apposito, vaséque quod excipiat diligenter conglutinato,
ignis primùm lentus, post auctior, tandem fortissimus extruitur,
dum nulli spiritus appareant: refrigeratis omnibus, liquor qui
extillauit, eximitur, inditurque ampullę vitreae, & ex arena calida
seiungitur phlegma à spiritu. Vel,
Salis armeniaci, chalcanthi, auripigmenti, aeruginis rasilis,
singulorum semuncia miscetur, distillaturque aqua efficacissima,
quae exulcerando ossa quoque penetrat: fistulis tortuosis guttae
instar indita, ipsas explicat. atque hunc in modum complures
aquae à chemicis ad metalla, à chirurgis ad corporis humani vitia
corrigenda, cutémque exulcerandam, aperiendámue parantur.
MATHETES, Rogo obiter indices quotnam modis, & quo pacto
id fieri soleat? GERON, Duobus potissimùm: quando vel auro,
vel argento, vel ferro retuso & candente modicè aduritur, aut
medicamentum vrens imponitur. illud actu, hoc potentia fieri di¬
citur. Medicamenta autem quae in hunc vsum adhibentur, etsi
vno eodémque genere comprehendantur, ipsa tamen agendi fa¬
cultate differunt. alia namque leniter vrendo pustulas tantùm ex
citant, vesicatoria vulgo apellantur: quaedam vehementiùs vrunt,
vt iam crustas inducant, nec tamen infrà cutem subeant, graecis
[GR]ἐσχαρώτικὰ[/GR] dicuntur. alia non solùm summam cutem soluunt di¬
uelluntque, sed in subiectam carnem cauterij instar repentè vren¬
do penetrant, vnde [GR]καυστικὰ[/GR] illis nominantur. quae autem non ip¬
HH 4
Aqua metallica
ad oculos.
Aqua fortis siue
valida.
Alia aqua vali
da ad vlcere.
Caustica quot
modis adbibean¬
tur.
Vesicatoria.
Escharotica.
Caustica.