867
COMMENT. SECVNDI DIALOGVS VIII. 739
eis leniendum. MATHETES, Cur autem magis quàm olea, aut vn¬
guenta, ceratáque & emplastra congruunt? GERON, Quia haec
tenaciùs quàm illa ipsis adhaerent: minus autem obsunt, aut
grauant. MATHETES, Exemplum adferas linimenti.
AD DOLOREM EX INFLAMMATIONE IE¬
coris vel ani resolutorium, & modicum calefaciens.
GERON, Olei violarum triens: cremoris racidis althaeae,
psylliique expressi cum lacte muliebri, vel iure pulli, vel aquę or¬
dei purgati singulae drachmae: butyri recentis, aut axungiae, aut
medullae porcinae recentis, aut vitulinae semuncia: fiat linimen¬
tum, quo calidè partes affectae illinantur.
OBSERVATIO.
Talibus vtimur, in quibus aliquid educere conamur, vt cal¬
culum è renibus, infantem ex vtero, aut ad vomitionem facilem
reddendam promouendámque.
LINIMENTVM QVOD PARTES EXIC¬
catas humectet.
Olei violacei quadrans: seminis cucurbitae vnciae duae: la¬
ctis muliebris, butyri recentis vtriusque sescuncia. Mixta tribus
horis ante cibum leniter illinuntur.
OBSERVATIO.
Loco muliebris lactis recens mulcti, id quod ex seminibus
frigidis maioribus elicitur, vel cucurbitae, vel melonum succus
substitui potest.
LINIMENTVM HVMIDVM EXICCANS.
Olei irini, costini, singulorum vnciae duae: adipis gallinae
veteris salsae, butyri salsi, & rancidi singulae vnciae: vini veteris,
& excellentis, vel aquae vitae modicum. omnia diligenter ad ignem
commisceantur, illinanturque.
OBSERVATIO.
Melius ad hanc actionem seruiunt vnguenta duplici nomi¬
ne: primùm quòd diutiùs adhaereant: deinde quod succos quos¬
dam, aut metallica, aut alia durae materię medicamenta recipiant,
quae efficacissimè exiccant.
LINIMENTVM REFRIGERANS AD ERY¬
sipelas, & inflammationem.
Cremoris psyllij aqua semperuiui, & aceto modico extracti
quadrans: succi plantaginis, vel solani vncia: olei ex seminibus
nymphaeae, vel papaueris, vel alterci, recentibus, non inuetera¬
tis quadrans. Decoquito, donec succi absumantur: deinde poma¬
tij semunciam addito. His mixtis pars feruens, & calida illinatur.
II 2