740
DE
MEDICINA
VETERI
ET
NOVA
OBSERVATIO.
Ad
huiusmodi
refrigerationem,
magis
accommodatus
est
fotus
ex
succis,
vel
decoctis
herbarum.
Quando
autem
humor
in¬
fluens
repelli
debet,
&
dolor
ex
calore
sedari,
linitione
refrigera¬
toria
vtimur:
sed
ita,
vt
si
ille
reprimendus
sit,
plus
aceti,
aut
a¬
stringens
aliquod
imponatur,
aut
cremor
cotoneorum,
cum
pro¬
prio
succo
extractus,
aut
succus
polygonij,
aut
oleum
myrteum,
aut
omphacinum:
quod
etiam
solum
dolorem
ex
inflammatione
sedare
potest.
MAT.
Ex
quibus
calida
fit
linitio,
&
ad
quid
valet?
LINIMENTVM
CALEFACIENS.
GERON,
Superiùs
recitatum
est:
dolorem
autem
ex
frigido
humore
contractum
sedabit:
maturationes
inflammationis
iuua¬
bit,
si
parum
ichthyocollae
addatur,
aut
cremor
faenugraeci
co¬
piosior,
aut
oui
luteum,
aut
paulum
farinae
triticeae.
MATHETES,
Quid
differunt
linimenta,
quae
auribus,
aut
alijs
partibus
indun¬
tur
ab
illis,
quae
externis
partibus
foris
applicantur?
GERON,
Hoc
solùm,
quòd
in
istorum
affectibus
plus
butyri,
aut
adipis,
minus
olei
admisceatur,
ne
tam
citò
diffluat.
In
illarum
vitijs
plus
olei
addi
debet,
vt
liquidiora
maneant.
MATHETES,
Quae
for¬
ma
remediorum
commemoratis
linimentis
est
proxima,
&
ex
quibus
constat?
VNGVENTA.
GERON,
Vnguentorum:
quae
partim
sicca,
olim
ex
odora¬
mentis,
aut
spissamentis
peculariter
conficiebantur,
vt
apud
Aë¬
tium
videre
licet,
dicebanturque
Graecis
ξηρόμυρα:
partim
liqui¬
da
ex
oleosa,
&
ccrosa
materia,
vel
ex
herbis
recentibus
cuma¬
xungia
subactis,
vel
ex
lento
herbarum
in
vino
diu
macerata¬
rum
succo,
oleo,
&
cera
additis,
vel
illarum
floribus
&
radicibus,
oleo,
cera,
&
adipe
commistis,
ac
Graecè
[GR]ὑγρόμυρα[/GR]
vocantur:
qua¬
lia
etiam
ex
metallis
oleo
&
aceto,
vel
succo
parata
dici
possunt:
sicut
alia
ferè
omnia,
quae
ex
oleo,
cera,
vel
therebinthina,
vel
ex
melle,
aceto,
&
vino,
pinguibus
omissis,
confecta
sunt.
MATHE¬
TES,
Súntne
aliae
adhuc
vnguentorum
differentiae?
GERON,
Sunt
nimirum.
haec
enim
medicis
ad
intemperiem
mutandam,
vel
ad
dolores
leniendos,
vel
ad
insignium
corporis
partium
vitia
cor¬
rigenda:
illa
chirurgis
vsitata
sunt,
materiam
tumorum,
&
vlce¬
rum
maturandam,
digerendam,
abstergendam:
ad
carnem
qui¬
dem
generandam,
si
qua
deficit:
ad
minuendam
verò,
si
excrescat:
ad
cicatricem
inducendam,
vel
abolendam,
si
indecora
fuerit:
vel
ad
abscessus
rumpendos.
Praeterea
quaedam
certis
quibusdam
corporis
membris
propria:
quaedam
affectibus
pro
ratione
loci
varian¬