867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 743
OBSERVATIO.
Ad suppurationem promouendam cataplasmate vtemur: vt
quod plus caloris habeat, illumque diutius retineat. Ad anginam
verò ea conueniunt, quae discutiunt, & exiccant id, quod in par¬
te collectum est. praestant autem hoc commodè medicamenta
emollientia & soluentia, quibus adiectum sit excrementum hi¬
rundinum, vel nidus, vel cinis ex illis factus, vel columbarum,
vel gallinarum fimus. nam haec remedia fluxiones siccant, absu¬
munt & discutiunt.
VNGVENTVM AD ANGINAM IAM
FACTAM.
Vnguenti ex althaea, & ex oesypo vtriusque, quadrans: nidi
hirundinum triens, radicis iridis semuncia: ex oleo irino, vel lili¬
orum fingatur vnguentum, eoque ceruix inungatur. vel,
Vnguenti, quod in officinis reficiens, graecè [GR]ἀναληπτικὸν[/GR] di¬
citur, cremoribus gummi Arabici, tragacanthi, seminis contoneo¬
rum ademptis, vnciae duae: butyri recentis, adipis suilli singulo¬
rum vncia: excrementi hirundinum, vel columbarum sescuncia:
olei irini, liliorum, vel chamaemelini singulorum quod satis est.
Haec olea valentiùs discutiunt, sicut etiam viperinum, quod non
malè huic vnguento addi potest. MATHETES, Quae ad pectoris
vitia adhibenda censes?
GERON, Vnguenta resoluendi, discutiendique facultate prae¬
dita, pectoris angustiam, & materiae in constarum spacijs conten¬
tae maturationem concoctionemque promouentia: quae verò
stringunt, & aliqua ex parte, aut valdè siccant, minus ad ea sunt
donea, neque temerè illi imponenda, nisi affectus in musculis mem¬
brisque externis haerescat. vnguentum igitur officinarum, quod
reficiens, barbarè resumptiuum appellatur ei conuenit, sed ita,
vt cremor gummi Arabici, & cotoneorum aufferatur. Qua de
causa oleum amygdalarum & chamaemeli, vel aliud quod rarefa¬
cit, & resoluit, rectè ei adiungitur:
VNGVEMTVM AD PECTORIS
angustiam.
Olei amygdalarum dulcium, butyri recentis singulorum
vnciae duae: adipis gallinacei sescuncia: iridis, croci, singulorum
scrupuli duo: cerae nouae quod satis est. mixtis pectus inungatur.
OBSERVATIO.
Quòd si materia sit frigidior, rectè admiscetur oleum ane¬
thinum, amygdalarum amararum, liliorum, radix enulae campa¬
nae, hyssopum, cremor faenugraeci, seminis lini, vnguentum ex
althaea, oesypum & sulfur. Sin autem affectus in musculis haere¬
II 4