867
742 DE MEDICINA VETERI ET NOVA
dolore capitis accommodari vtiliter potest, modò per initia ace¬
tum, in declinatione morbi vinum album admisceatur.
VNGVENTVM VALENTIVS AD MATERIAM
frigidam contumacémque in declinatione dolorum.
Olei nucum, irini vtriusqne vncia: rutacei semuncia: nucis
moscatae, caryophyllorum, macis, piperis, pyrethri, castorei singu¬
lorum drachma semis: cerae luteae quod satis est: aquae vitae mo¬
dicum. Hoc vnguento pars affecta inungatur in doloribus diu¬
turnis, vt catarrho, apoplexia, & lethargo.
OBSERVATIO
Quae partes affectae sensu parum acri praeditae sunt, in ijs
foetida, & valdè odorata narcoticis adijciuntur, vt spicatum ole¬
um, & petroleum. Vbi autem accuratus sensus est, aut dolor re¬
cens, eiusmodi releganda sunt, vt quae nares grauiter offendant,
& dolorem iamfactum adaugeant. MAT. Ad quos, propinqua¬
rum capiti partium affectus vnguenta, & ex quibus conficere soles?
GERON, Ad parotidas, anginas, strumásque discutiendas
leniendásque ex oleo chamaemelino, liliorum, amygdalarum, li¬
ni, cum butyro & adipe suillo, gallinaceo, anatino, oesypo: item
ex althaea aliísque similibus discutientibus, concoquentibus, re¬
soluentibus, emollientibus, & ijs quae modicè refrigerant, vt:
VNGVENTVN AD PAROTIDAS.
Olei chamaemelini, vel liliorum, vel amygdalarum vnciae
duae: butyri recentis, vel adipis suilli vnciae adipis gallinacei
drachmae sex: farinae seminis foenugraeci drachmae tres: florum
chamaemeli, meliloti singulorum drachma semis: cerae nouae
quod satis est ad parandum vnguentum.
ALIVD DISCVTIENS STRVMIS ETIAM
inueteratis vtile.
Nucum cupressi paria quinque: ficuum paria tria: radicis
rundinis semuncia coquantur in oxymelite: pòst salis communis,
cineris spongię, chalcitidis singulorum drachmę tres iuri expresso
addantur, mixtáque in vnguenti formam redigantur, eoque par¬
tes induratae inungantur.
VNGVENTVM AD HVMOREM CONCRE¬
tum scirrhosúmque.
Opopanacis, styracis, bdellij singulorum semuncia. Ex
leo amygdalarum, & irino diluantur, ipsisque cremoris foenugrae¬
ci & ficuum, ex vino albo extracti vtriusque vnciae duae: radicis
iridis Venetae in puluerem redactae semuncia, radicis gladioli
pulueris vncia: propoleos verae vnciae tres admisceantur: fiat¬
que vnguentum, quo pars affecta inungatur.
OBSER¬