867
Lienis natura
qualia medica¬
menta externa
requirat.
Quae lienis tumo¬
rem imminuant,
& extenuant.
752 DE MEDICINA VETERIET NOVA
VNGVENTVM AD ABSOLVTVM
lienis scirrhum.
Radicis mandragorae minuti nincisae quadrans, deconqua¬
tur in oleo seminis lini, vel seseleos, vel amygdalarum cum paulo,
aceti. Contusis cribróque iniectis addantur opopanacis in ace¬
to scillitico diluti vncię duae: styracis, myrrhae, bdellij, iridis, semi¬
nis vesicariae singulorum semuncia: croci drachmae duae: spicae
Gallicae, iunci odorati, asari, viticis singulorum drachma: cerae no¬
uae, vel propoleos, & terebinthinae quantum ad vnguenti spissi¬
tudinem satis est. Hoc tanquam insigniter emolliente lien illi¬
natur. nam mandragora licet frigida sit, non tamen siccat: quia
spica, crocus, vitex, asarum, & pleraque alia valdè calida ei adiun¬
gentur, vt frigidam ipsius vim obtundant.
VNGVENTVM AD TVMOREM LIENIS.
Olei nardini, absinthitis singulorum semuncia: seminis vi¬
ticis, portulacae, capparis, vel ex fraxino singulorum drachmae
duae: apij, petrofelini, cymini in aceto maceratorum singulae dra¬
chmae: coralli rubri vsti, & excrementi ferri singulorum drach¬
ma semis: cerae ad vnguenti formam quod satis est. cùm voles il¬
linire, aceti momentum addito.
OBSERVATIO.
Cùm lien natura sit laxus, saepè flatibus intumescit, eóque
medicamenta requirit, quae exiccant, & modicè astringant: qua¬
lia in superiori vnguento sunt commemorata. Quòd si humores
cùm flatibus tumidum illum reddant, ea prosunt vnguenta, quae
ventrem soluunt, & lienem euacuant, quale vtrunque diacycla¬
mini tum magnum, tum paruum existit. Ex quibus illud magis
soluit, hoc lineni accommodatius est, talia parari possunt ex succis,
& farina, vel melle absque oleis. Farina autem, succi, herbae, & ra¬
dices excipiuntur, sicut Galenus etiam vnguentum ex semperuiui
succo, & farina ordei componit, non vt illa resoluat, sed vt suc¬
cum excipiat. Ad huiusmodi igitur unguenta, quae lienis tumo¬
rem imminuunt, extenuant, & purgant, serosa, & melancholica
recrementa, efficaces sunt succi mercurialis, radicis cucumeris, cy¬
clamini, succi corticum sambuci, succus thymelaeae, chamelaeae,
brassicae marinae, tithymalorum, lathyridis, daphnoidis, aristo¬
lochiae, apij, vt hoc quod sequitur.
VNGVENTVM AD TVMOREM LIENIS.
Succi cyclamini vnciae sex: cucumeris syluatici, mercuria¬
lis vtriusque quadrans: farinae lupinorum, & vini Cretici, vulgo
Maluatici, amborum quod satis est, ad spissitudinem unguenti.
Vnguen¬